Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
17 Cum autem iste tam benedictus filius appropinquaret ad mortem, quia fratres post mortem b

SANCTVS FRANCISCVS (XV pars biographiae)

Cum beatus Pater Franciscus in principio Ordinis staret in quodam loco cum fratre Leone, ubi libros ad dicendum Officium non habebant, summo mane dixit ille ad socium: “Carissime, Breviarium non habemus, quo possimus dicere Matutinum, sed, ut tempus ad laudem Dei expendamus, sicut te docuero, ita dicito; et cave ne aliter verba proferas vel mutes. Ego enim dicam sic: ‹O frater Francisce, fecisti tam multa peccata in saeculo, ut dignus sis, qui damneris inferno›; et tu, frater Leo, respondebis: ‹Verum est, te infernum profundissimum meruisse›”. Frater autem Leo purissimus cum columbina simplicitate respondit: “Libenter, pater; incipe in nomine Domini”. Sanctus Franciscus incepit dicere: “O frater Francisce, fecisti tam multa peccata in saeculo, ut dignus sis, qui damneris inferno”. Frater autem Leo respondit: “Deus faciet per te bona tam multa, ut eas in paradisum”. Sanctus Franciscus tamen dixit: “Ne ita dixeris, frater Leo, sed ubi ego dixero: ‹O frater Francisce, tu fecisti tam multa opera iniqua contra Deum, ut dignus sis, qui maledicaris›, tu ita respondebis: ‹Inter maledictos dignus es, qui computareris›”. Frater autem Leo dixit: “Libenter, mi pater”.

Tum sanctus Franciscus cum multis lacrimis et suspiriis et tunsionibus pectoris et valido clamore dicebat: “O Domine, Deus caeli et terrae, ego contra te tam multa iniqua commisi, ut dignus sim, qui penitus maledicar”. Frater autem Leo respondit: “O frater Francisce, Deus te faciet talem, ut inter benedictos sis singulariter benedictus”. Sanctus autem Franciscus, admirans illum semper contrarium respondere, eum corripies dixit: “Quare, frater Leo, non respondes sicut ego te doceo? Per sanctam oboedientiam tibi precipio, ut secundum verba, quibus te informavero, mihi respondeas. Dicam sic: ‹O frater Francisce malitiuncule, putasne fore, ut misereatur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis commiseris (2 Cor. 1, 3), uti sis dignus qui misericordiam non invenias?›; et tu, frater Leo pecorella, responde: ‹Nullo modo es dignus qui misericordiam invenias›”.

Frater Leo respondit: “Nunc, pater, dicam quemadmodum praecepisti”. Sanctus. Franciscus, facie laeta in celum et manibus erectis ad Deum ac genibus flexis, cum fletu magno dicebat: “O frater Francisce, peccator magne, frater Francisce malitiuncule, putasne fore, ut misereatur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis commiseris, ut non sis dignus qui misericordiam invenias”? Frater autem Leo respondit: “Deus Pater, cuius est infinite maior misericordia quam peccatum tuum, faciet tibi magnam misericordiam et insuper addet tibi multiplicem gratiam”. Sanctus autem Franciscus, dulciter iratus et patienter turbatus, dixit fratri Leoni: “Quare, frater Leo, contra oboedientiam presumpsisti agere et iam totiens contraria propositis respondisti?”. Fr. Leo respondit reverenter et admodum humiliter sancti patri, dicens: “Deus scit, pater carissime, me proposuisse semper sicut praeceperas respondere; sed Deus fecit, ut loquerer secundum suum beneplacitum et non secundum meum propositum”.

De quo sanctus Franciscus admirans dixit fratri Leoni: “Rogo te, carissime, ut nunc dicas, cum me accusavero sicut prius, me non esse dignum misericoedia”; et semper ista Leoni imponebat cum multis lacrimis. Qui respondit: “Dicas, pater, quia nunc sicut volueris, ita respondebo”. Sanctus itaque Franciscus, cum lacrimis clamans, dicebat: "O Francisce malitiuncule, putasne fore, ut misereatur tui Deus?”. Respondit Leo: “Ita, pater miserebitur tui Deus, quin etiam magnam gloriam recipies a Deo, Salvatore tuo; et exaltabit et glorificabit te in eternum, quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Luc 14, 11). Non possum aliud dicere, quia Deus loquitur per os meum”. In hac humili contentione et compunctivis lacrimis, sed etiam in divina consolatione usque ad auroram vigiles permanserunt.

 

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 19/05/2014



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: