Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
17 Cum autem iste tam benedictus filius appropinquaret ad mortem, quia fratres post mortem b

Descriptionis vitae sancti Francisci pars tertia decima

 

Cum autem frater Bernardus appropinquaret ad mortem, quia fratres post mortem beati Francisci eum paterno venerabantur affectu, ex diversis partibus convenerunt ad eum: inter quos affuit ille divinus frater Aegidius, qui cum vidisset Bernardum, dixit cum gaudio magno: ‘Sursum corda, frater Bernarde, sursum corda!’. Bernardus autem dixit uni fratri secrete, ut pararet locum contemplationi aptum, ubi frater Aegidius posset celestia contemplare.

Cum autem pervenisset Bernardus ad extremam illam horam migrandi, iussit se erigi et astantibus fratribus ait: ‘Fratres carissimi, nolo vobis dicere multa verba; sed considerare debetis quod statum quem ego habui vos habetis et istum quem ego habeo estis etiam habituri. Equidem pro mille mundis aequalibus isti nollem non servisse Domino Iesu Christo; et de omni offensa, quam feci, accuso me apud Salvatorem meum, Dominum Iesum Christum, sed etiam apud vos. Rogo vos, fratres mei carissimi, ut diligatis alterutrum (Io. 13,34)’. Post haec verba et alia salubria hortamenta, cum reclinavisset se in lecto, facta est facies eius splendida nimis et laeta, non sine admiratione omnium, qui astabant. In ea laetitia anima illa felix, cum victoria sibi a Cristo antea promissa, ad gaudia transivit beatorum.

Verissimus Dei servus Franciscus, quia in quibusdam fuit quasi alter Christus datus huic mundo, ideo Deus Pater tam felicem hominem in multis Christo, suo Filio, effecit conformem, sicut apparuit in duodecim sociorum sacro collegio, in stigmatum crucis mirando misterio et sanctae quadragesimae continuato ieiunio. Cum enim esset in terra Perusii, iuxta lacum Trasimenum, fuit die carnisprivii hospes apud quendam devotum sibi hominem. Quem sanctus Franciscus amore Christi rogavit, ut in quandam insulam illius laci, ubi nemo habitabat, ipsum noctu transponeret ante diem Cinerum, ita ut nemo id adverteret. Ille vero hospes, ob magnam devotionem quam habebat in eum, hoc studiose implevit; unde surrexit nocte et paravit naviculam, et die Cinerum sanctum Franciscum portavit ad insulam praelibatam.

Sanctus vero Franciscus nihil pro victu portavit, nisi duos parvos paniculos. Depositus autem in illa insula, rogavit portitorem suum, ne cui id panderet, et se non prius quam cancto Iovis die quaereret. Portitore vero suo recedente de insula, sanctus Franciscus solus remansit; et cum nulla ibi habitatio esset ubi caput suum reclinare valeret, in quandam densam sepem, ubi vepres quasi tugurium fecerant, intravit. Mansit ibi immobilis per totam quadragesimam, nil comedens aut bibens.

Praedictus autem hospes beatum Francisum sancto Iovis die, ut dixerat, quaesivit; et invenit de illis duobus paniculis, praeter medium unius, nihil amplius tactum esse. Quod vero medium sanctus Franciscus creditur tetigisse, ut Christo benedicto gloriam ieiunii quadragenarii reservasset et cum illo modico pane vanae gloriae venenum expelleret. Exemplo Christi autem ieiunavit quadraginta dies et quadraginta noctes (Mt. 4, 2).

In loco autem, ubi sanctus Franciscus paenitentiam tam mirabilem celebravit, facta sunt eius meritis multa miracula; propter quae omnia coeperunt homines in illa insula habitationes struere, et, parvo elapso tempore, factum est ibi castrum magnum et bonum, sed etiam locus fratrum qui dicitur ‘In Insula’. Adhuc autem homines illius castri magnam reverentiam exhibent ei loco, ubi sanctus Franciscus praedictam caelebravit quadragesimam.

 

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 12/12/2013



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: