Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 24 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Fidelis in oppido Sueviae Sigmaringa ex honesta Reyorum familia natus, ab ineunte aetate singularibus naturae et gratiae donis

SANCTVS FRANCISCVS (12)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Tantae sanctitatis fuit frater Bernardus, ut sanctus Franciscus magno illum veneraretur affectu, frequenti commendabat eloquio et, illo absente, magnis extolleret praeconiis. Accidit autem ut cum sanctus Franciscus quodam die devote in prece intaret, ei revelaretur fratrem Bernardum, Deo permittente, a multis et acutissimis imugnari diabolis. Haec cum sanctus Franciscus compatiens de filio tam dilecto cogitaret, per dies cum lacrimis precans, Domino Iesu Christo commendabat eum, ut de tot insidiis ei dare victoriam dignaretur.

       Cum in illa prece esset pervigil, sedulus attentusque, ecce facta est ei divina responsio: ‘Francisce, ne timueris, quia omnes temptationes, quibus frater Bernardus impetitur, datae sunt ei ad exercitium faciendum et ad coronam consequendam; et in fine de omnibus eum impugnantibus palmam victoriae reportabit cum gaudio. Ipse vero frater Bernardus est unus e commensalibus in regno Dei’. De qua responsione sanctus Franciscus ‘gavisus est gaudio magno valde’ (Mt. 2, 10), immensas gratias referens Domino Iesu Christo. Ex illo tempore de Bernardo iam non dubitabat neque timebat, sed semper maiore cum gaudio afficiebatur erga eum ampliore dilectione

       Quam dilectionem non solum in vita, sed etiam in morte sua monstravit. Cum enim esset moriturus, tamquam patriarcha Iacob, astantibus filiis et devote lacrimantibus prae recessu patris tam amabilis, dixit: ‘Ubi est mesus [filius] primogenitus? (Gen. 49, 3). Veni, fili, ut benedicat tibi anima mea priusquam moriatur (Gen. 27, 4)’. Tunc fratri Eliae, qui erat vicarius Ordinis, frater Bernardus dixit secreto: ‘Pater, vade ad dexteram Sancti, ut te benedicat’. Cum autem ille stetisset ad dexteram sancti Francisci et ille prae lacrimis caecutiens, manum dexteram super caput Eliae posuisset, ait: ‘Hoc non est caput mei primogeniti, fratris Bernardi’.

       Tum Bernardus accessit ad sinistram eius. Sanctus autem Franciscus, cancellatis brachiis, sinistram manum posuit super caput Eliae, dexteram vero super caput Bernardi (cf. Gen. 48, 14), dicens ei: ‘Benedicat te Pater Domini Iesu Christi omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo (Eph. 1, 3): te, primum electum in hunc Ordinem ad dandum exemplum evangelicum, ad imitandum Christum i evangelica paupertate, quia non solum tua liberaliter obtulisti et pro Christi amore penitus dispersisti, sed etiam temet ipsum obtulisti sacrificium in odorem suavitatis (Lev. 2, 9). Ideo benedictus esto a Domino Iesu Christo et a me, servo eius pauperculo, benedictionibus sempiternis: ingrediens et egrediens, vigilans et dormiens, vivens et moriens. Qui benedixerit tibi, is repleatur benedictionibus, et qui maledixerit tibi, is non erit immunis. esto dominus fratrum tuorum (Gen. 27, 29) et imperio tuo omnes subiaceant. Quoscumque volueris accipere in Ordinem, ei accipiantur; et quoscumque inde emittere, ei emittantur; nec quisquam fratrum habeat potestatem super te; et potes libere pergere quocumque volueris vel morari ubicumque’. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 07/07/2013



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: