Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

IOANNA VALESIA

Francorum regis Ludouici XI et Carlottae Sabaudianae filia nomine Ioanna Valesia (de Valois) nata est manca anno millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto (1464). Rex, qui filium exspectauerat masculum, illâ natâ laetus non erat ideo, quod filiam obtinuit, sed etiam quod haec erat manca ac debilis. Duro motus animo ne uoluit quidem, ut filia maneret in palatio regali, sed eam infantem uiginti sex dierum tradidit consanguineis.

Ioanna, qui ab illis non amabatur, quin etiam despiciebatur, iam puella aerumnas suas patiebatur mirabili cum constantia, et quidem ita, ut quo magis abiceretur ab hominibus, eo pressius adhaereret Deo et Mariae Virgini. Re uera tenerrimam coluit deuotionem erga Beatam Virginem, quam sibi elegerat patronam et matrem.

Tantum duodecim annos nata, iuxta consuetudines illius temporis, ob rationes politicas sponsa data est Ludouico principi Aurelianensi (d’Orléan), quocum uixit annos uiginti duos. Eximia bonitate rependebat mariti mobilitates animi, sed imprimis continuam alienationem et contemptionem a parte illius.

Carolo VIII Franciae regis mortuo coronatus est Ioannae coniunx Ludouicus, qui fuerat candidatus unicus. Ille tamen loco gratitudinis erga uxorem regis filiam, propter quam potert esse regni candidatus, mox instruxit processum iuridicum, quo nullum declararetur suum matrimonium cum Ioanna, ideo quod suum uinculum cum illa non fuisset uoluntarium.

Sententiam consecutus sibi fauorabilem nouus rex putauit Ioannem remunerandam esse paruo ducatu nomine Berry. Illa uero, terrenis iam liberata sollicitudinibus, perlibenter tota dicauit se uitae sipituali, quam semper in deliciis habuerat, et operibus misericordiae, curam habens de mancis, aegrotis, derelictis.

Illo fere tempore, anno millesimo quingentesimo secundo (1502) claustralem condidit ordinem Annuntiationis, in quo sorores imitarentur uirtutes Mariae Virginis. Ante mortem, quam obiit tribus annis postea, Ioanna quandam habuit consolationem a parte sui mariti regis, nam ille decreuit Annuntiatinas protegere peculiari suo patrocinio.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM - 19/01/2008



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: