Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 4 mensis Julii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum.
Verba & facta
Hic invenies initia 5 ultimorum nuntiorum hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://nemo-nusquam.blogspot.com/ vel preme in titulum cujusdam nuntii.
Mendacia faceta
2008-07-03T22:23:00.002-04:00


"Qui facetus esse vult, is interdum mendaciuncula dicit." Sic dixit Antonius qui Regulo amico est usus, in illo libro c.n. Regulus vel pueri soli sapiunt. Cui placeat Georgium Ludovicum Borges bibliothecarium Argentinum legere, talis plurima haud dissimilia iam legit. Nam etiam in scriptis Platonicis, cum de poetarum loco in optima reipublicae forma negando tractat ille philosophus taediosus, ...


Mera Ignavia
2008-07-01T18:03:00.001-04:00

Heri in thermopolio fere totam noctem sedebam, sellam ad terram pondere meo defigens ne aufugeret, potionem Arabicam sorbillans ne poculum redundaret, amicorum carmina audiens ne inter parietes tacite resonarent. Etsi sedebam duobus cum lexicis, et uno cum volumine ab Hans Aili doctissimo viro conscripto, et uno cum chartophylace membranorum pleno quae debebo proxima hebdomade legere, ...


De Armis Habendis et Ferendis
2008-06-28T17:41:00.005-04:00

Johannes Bodinus Andegavensis anno 1594º quarto in libro de Republica conscripto dixit Aristotelen barbaros in suis ipsorum civitatibus ferro accinctos fuisse miratum esse. At suis aeque ac Germanorum et Anglorum moribus id non modo licere, verumetiam Helvetiorum legibus necessarium esse: unde caedes ac seditiones saepe derivari. Nam qui armatum se contueretur, arrogantiorem fieri, et ad ...


Discrimen inter fures et mendaces
2008-06-27T23:42:00.002-04:00

Diu mihi saltem non videbantur factiones nostrae quae de republica regenda certare solent inter se differre, nam neutra reapse voluit quidquam momenti mutare. Ut exemplum turpe et foedum afferam, et Republicani et Democratici voluerunt bellum in Iraqiam gerere cum Frutex noster rem primum proponeret. Nunc, etsi Democratici negant plus sanguinis esse in bello nefando et prorsus nostrae republicae...


Carolina ardens
2008-06-21T19:55:00.003-04:00

Fumi imago qui in Carolina Septenrionali oritur In civitate Carolina septentrionali, quae proxima est Virginiae, nunc ardet humus turfa seu uligo turfacea, id est in paludibus ubi plantae putrefactae non possunt omnino tabescere, et cumulant et nova humus fiunt. Quae humus, ad altitudinem quindecim pedum seu quattuor metrorum cum dimidia, nunc propter caelum siccum et pluviae inopiam ipsa adeo ...


NUNTII