|
|
|
Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum.
Thersites
Hic invenies initia ultimorum nuntiorum hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://thersites.blogia.com/ vel preme in titulum cujusdam nuntii.
- Alcalá de Moncayo
Thu, 3 Jul 2008 20:16:00 -0500 Alcalá nomen est in Hispania percelebre cujus origo illud est arabicum ’qalat’ id est ’castra’ vel ’castellum’ --hic adhaeso articulo, alias sine eo sicuti Calatayud (Qalat ay-yub, ’Castellum Job&rsquo...
- Necessarii
Tue, 1 Jul 2008 17:48:00 -0500 Meridie vel paulo post scribo, nam his diebus male cessere conatus scribendi prima vigilia, ut mos est. Etiam difficile fuit, qua de causa nescio, ad alia bloga quoddam adscribere. His ergo lineis pauca dicere liceat prius frustra dicenti...
- Forum Universale
Sun, 29 Jun 2008 15:47:00 -0500 [Hodie nuntium edo quem heri Mercurius vetuerat.]o o oNudius tertius Foro Universali de aqua parcenda Caesaraugustano adfuerunt mater cum sorore. Jam de adeundo dies praeteritos longe disseruerant.[Mater] --Adire ego in mente minime habeo. Tanta ...
- Conventus
Thu, 26 Jun 2008 10:40:00 -0500 Caesaraugustam abeo. Familiaris conventus. Filiae, mater, matertera... Haec cum matre hoc mense est. Jucundum est duas videre sorores, annos ferme ducentos in summa natas, inter se rixantes sicut puellae. Millies observa...
- Umbra nubis
Tue, 24 Jun 2008 21:09:00 -0500 Heri fuit dies aestuosus, sed vesperi ventulus frigidulus flare coepit; ex occidenti sole turba nubium crepusculum paulum obscuravit et cutis nobis, qui longe et satis exuti vestibus spatiabamur, gallinacea incepit fieri (ita saltem hispani locuti su...
- Miscella
Sun, 22 Jun 2008 19:09:00 -0500 Difficile est mihi, nescio qua de causa (vel quandam imaginor, sed fateri pudet), nova apponere in blogum. Ceterum, artissime certe restringor tempore, et nimis multa circa me acciderunt hos dies. Sed, cum quid quotidie scribere fere officium meum du...
- Varia
Fri, 20 Jun 2008 19:16:00 -0500 Amici in Franciam jam hodie redeunt. His diebus ne una quidem nubes in caelo fuit. "Nonne vobis praedixeram (comitibus ait Marie) serenos in Aragonia omnes dies futuros esse? Contra Burdigalae toto mense majo imbres perpetui fuerunt." Quis infiti...
- Murillo de Gállego
Tue, 17 Jun 2008 21:17:00 -0500 E Francia veniunt amici quibuscum cenatum abeo. Sed antequam hoc ordinatrum claudam, photogramma apponam hujus viculi qui in titulo est, vel potius templi hujus viculi. Imago capta est proximo saturni die.Murillo (’parvum murum’) est su...
- Sangala moncajensis
Sun, 15 Jun 2008 22:48:00 -0500 Longe spatiamur per montem Cajum. Dies non clarus est, nam nubes multae faciem solis occultant plerumque. Quotis diebus claris fructi sumus ante quadraginta vel quinquaginta? Nubes, nubes, nubes quotidie, et pluviae persaepe. Imbre saltem hodie liber...
- Ad amicos Apollinarum Aquarum
Sat, 14 Jun 2008 22:45:00 -0500 Hos dies quibus Caesaraugustae afui, in universitatis studiorum bibliotheca, cum non bene noto ordinatro usus essem, casu incidi in paginam quandam, antea mihi ignotam, per quam sciri poterat quisnam ad ephemeridem Thersitae adiret, quota hora, unde ...
|
|
NUNTII
|