Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum. Latine journal de bord en latin. Hic invenies 5 ultimos nuntios hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://pastrix.canalblog.com/ vel preme in quemdam nuntium. De hominibus et arboribus

Nuper inveni in Libraria Latina, ad quam per Interrete adiri potest, librum vere singularem, a viro quodam Dano, Ludovico Holberg nomine, Latine conscripto, cui titulus est : ‘Nicolai Klimii iter subterraneum’. De scriptore, praeter ejus nomen et annos ejus vitae (1684-1754), nihil amplius cognovi. Sed lingua Latina qua utitur, primo aspectu, adeo facilis, sed non elegantiae inops, mihi visa est, ut eum librum in ordinatrum meum transferre statimque ejus lectionem incipere statui. Quod heri vesperi confeci. Est liber haud brevis, qui ex septemdecim capitulis constat. Ex quibus usque adhuc quattuor prima tantum legi. In hac fabula, quae a Jonathani Swift Gulliveri Itineribus, quodam modo, haud multum differt (Swift ipse ab anno 1667 ad annum 1745 vixit, id est fere in eodem temporis intervallo atque noster Holberg), Nicolaus ille Klimius narrare fingitur iter quod ipse forte fecit in interioribus orbis terrae (scilicet cavae) per quae, postquam diu ceciderat, planetam quemdam adiit, sub caelo et sole et astris situm, nostris fere similibus, ubi nullus quidem homo unquam visus erat, sed ubi arbores mobiliores quam nostrae mente et ratione solae fruebantur. Accusatus ‘ingressionis illicitae’ Nicolaus noster a senatu urbis capite quidem non damnatur, sed tantum ad munus cursoris publici gerendum , quippe qui non satis rationis particeps videatur ut altiore munere fungatur, sed alioquin multo velocioribus pedibus praeditus quam arbores... Quanquam invitus, nam de doctoris titulo in urbe sua terrena impetrato jactare solet, Nicolaus munus suum humile abnuere nequit. Interea, incolarum mores diligentissime observat, et quantum a nostris differant vehementer miratur. Exempli gratia ab iis eliguntur ad magistratus gerendos non ii qui celerius cogitant, sed contra ii qui tarditate quadam laborant, quia putant celeritatem cogitandi majora detrimenta afferre in rebus gerendis quam cunctatio, cujus beneficio persaepe optimus modus agendi inveniri solet…Alia exempla multa sunt quibus demonstratur mores consuetudinesque illorum incolarum, quamvis nostris dissimiles, non idcirco pejores haberi debere…
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem
Pastrix

(Sat, 28 Jun 2008 20:30:51 GMT) Calor et Musica

Heri, Saturni die, die XXI m. Junii, celebrabatur sollemniter aestatis initium, et simul dies festus Musicae dedicatus, non solum in Gallia, sed, ut fertur, in fere centum aliis terris, quae eamdem consuetudinem recepisse dicuntur. Itaque fere in omnibus viis et quadriviis urbis Lutetiae et multarum Galliae urbium major noctis pars concentibus et symphoniis variis resonabat, invitis quidem nonnullis domorum vicinarum incolis, sed gaudio praetereuntium maximo, qui, pueris et puellis stipati, per vias ambulabant ad audiendum hunc aut illum gregem musicorum, inter quos alii erant jam clari et noti, alii clari et noti ipsi quoque audientium beneficio fieri conabantur, alii denique, fortasse plurimi, participabant animi gratia tantum et voluptate canendi non domi intra conclavium suorum parietes ante familiares, sed palam, publice, et coram auditoribus ignotis, artem suam, ut sperabant, probaturis… Multi quoque non in viis sed in thermopoliis, tabernis, cauponis, cafeis, canebant, ubi auditoribus attentioribus fidioribusque, ut quodam modo quasi captivis, uti possent. Praeterea hoc anno, contra ac proximis annis evenit, quibus hic dies festus imbribus fere continuis turbatus fuerat, primus dies hic fuit quo sol denique tandem aestivum se praebuit, et calor adhuc insolitus totum diem homines nondum assuetos exercuit, temperatura triginta gradus centesimos, hoc anno primum, superante. Quod altera causa fuit (non solum igitur musicae gratia), cur tot homines omnis aetatis, generis, sexus, auram paulo frigidiorem captantes in vias laete se effunderent, difficultatum in dies majorum quibus in vita sua, Caudice regnante, affecti sunt, interim obliviscentes…
Proxima hebdomade, optimi lectores lectricesque, diarium hoc ex rure emittam (si Mercurius, qui deus interreti praeest, me juvabit), ubi duos menses aestivos, ut quotannis soleo, acturus sum..
Interea valete quam optime.
Pastrix

(Sun, 22 Jun 2008 14:44:50 GMT) De fulmine et terrae motu
Hodie commemorare possumus Benjamini Franklin primum experimentum fulminis domandi, per illud ludicrum puerile quod Graeci vocant ‘chartinon aeton’, id est ‘aquilam chartaceam’, Angli ‘kite’, Germani ‘Papierdrache’, Galli ‘cerf-volant', Hispani ‘cometa de papel’. Illo die enim, quinto decimo m. Junii anni MDCCLII, ille vir ingeniosissimus fecit quod canit Manilius (Astronomica, I, 104) : “Eripuit Jovi fulmen viresque tonandi” Hoc experimento feliciter peracto, fabricare potuit id instrumentum quod hodieque domos nostras a fulmine, jam non divino, sed tantum physico, munire solet, quo fulgur, per filum ferreum, ab aëre in solum adducitur, a Graecis hac de causa vocatum ‘ceraunagôgos’. Cur hoc inventum tam memoratu dignum mihi videtur ? Quia, si Haraldo Weinrich, viro Germano doctissimo credimus, hoc maximi momenti fuit, haud minus quam terrae motus immanis quo, eodem fere tempore, funditus eversa est, anno MDCCLV, urbs princeps Lusitaniae Olisippo. Dicit enim Haraldus noster utrumque eventum, inventionem scilicet Benjamini Franklini, qua fulmen ad phenomenon solum physicum redigebatur, et terrae motum quo plus sexaginta milia hominum, non propter peccata commissa, sed casu fortuito, immaniter occisi erant, utrumque eventum ergo non solum philosophos, sed etiam omnes homines bona mente praeditos, effecisse ut serio dubitarent et de potestate Dei, qui a Scripturis in multis locis describitur ut solus capax fulmine percutiendi peccatores, et de ejusdem misericordia, qua omnino indiguisse visus est, cum tam multos homines innocentes perdidisset.
Quid enim erat sentiendum de eo deo quem et peccatores fulmine puniendi, et innocentes servandi potestatem perdidisse manifestum erat ?
Ex eo tempore, censet Haraldus Weinrich, quod est fere medium saeculi octavi decimi, opinio multorum hominum in tota Europa inclinari coepta est in atheismum, cujus in Gallia multi fautores exstiterunt, ut Dionysius Diderot, Voltaire, D’Holbach et plurimi alii.
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix

(Sun, 15 Jun 2008 15:21:42 GMT) NIGER — PULCHER
“Niger pulcher est !” haec sententia fuit quae, annis praeteriti saeculi sexagesimis, in muris ubique inscribebatur, in omnibus viis conclamabatur, in praeconiis iterabatur. Ea enim significabat hegemoniae albi coloris (in hominum quidem pelle) finem imponendum esse, et dignitatem hominis nigri plenam agnoscendam. Hoc scilicet in America fiebat, in terra ubi haud multis ante annis homo niger, servitute quidem verbo tenus liberatus, nondum tamen eodem jure reipsa fruebatur atque concivis suuus albi coloris. Nam aliud est lex, aliud sunt mores. Nunc ergo videmus quantum et quam arduum iter, his paucis annis, emensa sit America ! Illa terra, quae nimis saepe reliquis nationibus pessima exempla prodidit, nunc aliquid admirationi nostrae tandem denique praebet ! Quod cum dico, vobis certo manifestum est me de Baracho Obama cogitare, electo a partibus democratarum candidato ad praesidis munus petendum. Quae optio certe iis difficillima fuit, inter virum nigrum et mulierem albam candidatum suum eligere ! Mulier aut niger ! Optio prorsus nova et inaudita post tot saecula, quibus neque homo niger neque femina, quamvis alba, de ulla aequalitate cum viro albo assequenda, nedum de competitione cum eo ineunda, somniare poterant. Quod ad alteras partes pertinet non tam difficilis optio erat : omnes candidati albi erant, morum custodes, parati ad Fruticis vestigia persequenda ; itaque fautoribus partium non fuit arduum eligere Jacobum Maccainum ut suum candidatum.
Nunc tantum superest ut democratarum candidatus vincat, et spectaculum novum et prorsus admirabile reliquis orbis terrarum populis praebeat praesidis Americani, non solum propter colorem suum, sed experientia sua tanquam hominis ex diversis originibus orti et in diversis terris in pueritia educati, capacioris mundi diversitatem intellegendi, quam decessores ejus qui, cum in America quodam modo inclusi vixerant et educati essent, nimis saepe, praejudiciis suis in errorem inducti, nationi suae et aliis populis gravissima detrimenta attulerunt. Haud dubito quin spes haec sit fere omnibus populis mundi communis, quorum sors ex una re sibi prorsus aliena quodam modo plurimum pendet, nempe uter Americanus praeses futurus sit, Frutex alter an homo ille novus, acer, alacer, pulcher, …niger ?
Valete, lectrices lectores optimi, ad proximam hebdomadem
Pastrix
Pastrix

(Mon, 09 Jun 2008 12:16:20 GMT) De Kalendis Juniis

Kalendis Juniis, si Ovidio credendum est, celebrabatur ab antiquis Romanis dea quaedam prisca, de qua, fateor, equidem nihil adhuc sciebam…
Sic enim scribit Ovidius in Fastis 6,101 :
“Prima dies tibi, Carna, datur ; dea cardinis haec est :
Numine clausa aperit, claudit aperta suo”
Hodiernis verbis illam deam daremus patronam janitricibus, quae nuper januas domuum custodiebant, et proverbialiter notae erant curiositate et garrulitate. Epistulas a tabellariis allatas inquilinis distribuebant, non tamen ita ut non conarentur cognoscere quis ad quem scripsisset, et saepe biocolytas auxilio suo juvabant, nam munus suum a praefectura urbis (Lutetiae saltem) plerumque acceperant. Nunc autem rarae sunt domus quarum januae adhuc ab hominibus custodiantur, nam plerumque invenitur juxta januam unamquamque tabella quaedam electrica numeris insculpta quae januam sponte sua aperit si in ea numerus suus certus digitis imprimitur. Non jam igitur audiuntur voces janitricum saepe inamoenae, e lecto suo clamantium : “Quis est ? Quem inquilinorum vis ? ” Sed nisi nosti quis numerus sit in tabella imprimendum, ne Carna quidem numine suo tibi januam clausam aperiet (Ovidii pace sit dictum).
Ita magis in dies dii et homines potentiam suam perdunt, iisque in loco succedunt machinae et instrumenta quae neque supplicationibus neque exsecrationibus moveri possunt, sed tantum parent iis quae secretum eorum regimen tenent. Nonne idem quodam modo manifestum est in rebus publicis ? Principes maria montesque pollicentur, sed in dies minus potestatis habent res, quo modo volunt, movendi.
Valete omnes, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix

(Sun, 01 Jun 2008 13:53:13 GMT) |
NUNTII