Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Veneris die 4 mensis Julii 2008
Prima
Nuntii
Acta
Ultimi nuntii (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Italici
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Bloga Latina
Pastrix
Ansgarii locus
Elessar
Verba & facta
Thersites
Mercatorius
Deus ex Crapula
Pseudolus
Archiva
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

Bloga sive diaria interretialia Latinitatis cultorum hic proponuntur. Varia sunt qualitate sed documenta sine dubio sunt novae vitalitatis linguae Latinae. "Ephemeris" certe nullo modo responsalis putari potest sententiarum ab auctoribus blogorum divulgatarum.
Deus ex Crapula
C. Punkus Maximus Geta
Hic invenies 5 ultimos nuntios hujus blog. Si tibi placet et si ceteros nuntios et alia hujus blogi inspicere cupis, vade ad http://beluosus.livejournal.com/.



?? ?????? ??? ???????? ??? ?????? ? ????? ??? ?? ??? ???????? ???????, ???' ????? ?????????. ???? ?? ??????, ???????? ??? ????????? ???? ?? ???????????? ?????? ????????? ???????? ??? ???????? ???????? ????????????, ????? ??? ????????? ??? ?????? ?????? ?? ??????? ???????. ?????? ??? ??? ?????????, ??? ????? ??? ????? ??? ?????? ? ?? ?? ???????? ????.


Spe destituti incursionem in Camden reliquimus. Personas nobis emi, quas cum pigmento et clavis ad saltationem ornabo.

Vespere nobiscum [info]indigo_violet et [info]bootpunk ad Putney iter fecimus ut diem [info]webcowgirlae natalis celebraremus. Convivium erat parvum, solum aderant hi supra et [info]shadowdaddy, ut familiariter de omnibus (amicis et eorum vitiis, stupris, Berolino, titulo pelliculae eroticae velut exemplar declinationum germanicorum (Frau Doktor mit den dicken Titten), &c.) garriebamus dum sescenti pocula liquorum variorum hauriebamus. Propter ecclesiam illam apud Tamesen in Putney, in mente carmen pelliculae The Omen etiam audio.

Postea ad Vagabonds. Mihi in animo fuerat (iterum) saltare. Sed cum [info]sahra_patroness et Nadia in colloquio de historia intellectuali et academicis noctem degi. Atque per digressionem mihi dixerunt larves in bibliotheca Senate House incolare ; quo nuntiato statim consilium feci, ut inibi metaphysicis vel scriptis Aegypti antiquae studeam. Nihil insoliti vere expectabo, verumtamen pulchro in loco legere gaudeo.

Eheu [info]silkyraven in conventiculo Blackpooli aberat, cuius absentiam omnes, Mel et ego praecipue, deplorabamus.


Hodie ad viciniam Camden ibimus ut vestimenta mihi emere conemur (hahae errorem typographicum iamiam feci, cogemur in loco conemur scribens). Videlicet hoc est satis insolitum ut exscribi mereatur. Annos nihil praeter t-shirt bracas caligas induebam, sed synthesin elegantem requiro ; at saltem non recentis habitum vestis peto, immo saeculi XVIII.


Die Veneris [info]nimstar apud nos cenavit. Usque a spectaculo in taberna nocturna Underworld eam non inviseramus. Nunc gravida videtur. Infantem enim in ventre calcitrantem interdum vidimus. Proximae salutationi infra flumen iter facemus, ut apud eam invisamus, quod non poterit facile ad septentriones vehi. Haudquaquam exspectabamus amicam gravidam fieri, amicam nobis vetustiorem praecipue. Quam inprovisum !

Dies Saturni erat otiosus. Mellem adiuvavi ut thecas novas construeret easque libris impleret. Multos ex atrio in thalamum tulimus, tamen multi iam sub aliis inaccessi manent. Saltem acervum ante thesauros verborum graecos latinosque movi. Reliquum diei lectionem et studia tranquille agebamus. Nocte ad Invocationem ivimus. Non longe aderamus, ne multi quidem aderant quod feriae eos avocabant. Atque fatigatus longam post hebdomadem voluptates diaetae malebam. Quae autem in taberna coeperant. Inter [info]robot_mel et [info]silkyraven sedentem Ray me dixit superbum videri, cui dicto « si nunc credis, inquit Mel ridens, te oportet eum domi spectaturum esse ! » Quo tempore fugit. Paulo postea Mel e taberna a nobis erepta'st mel cupientibus.

Dies Solis otiosior. Grand Prix iterum in televisorio puellae spectaverunt, immo inceptumque finemque spectaverunt medium indormiverunt. Graeca lingua parum studui. [info]sahra_patroness invisit ; de magia et de schola collocuti sumus, videlicet ut solemus. Vespere otium nos magnopere superabat ut pelliculas duas, The Addiction et Was tun wenn's brennt? spectaremus : philosopha vampirica et anarchistae germanici ! Utinam otii dies unus insuper manuisset. Invite dies Lunae occurrit.


??? ??????? ????. ??? ?? ?????? ?? ????????? ???? ???????, ?? ????????? ??????, ? ?????? ????? ?? ? ?????? ??? ???????? ???? ?????? ??? ????. ?? ?????? ?????? ?' ????????, ??? ????????? ?? ?? ???????????? ???????, ? ?????????? ????????? ?? ????. ? ????? ? ????? ??? ??????? ?? ????? ? ?????? ????????? ??????????? ??????. ???? ???? ??? ?? ?????????? ??????, ?? ??? ????? ??????????. ??????? ??? ??? ????????. ?????? ?? ????? ???????? ?? ???.

? ?? ?????? ?????? ????? ? ????' ????? ? ???? ?????? ?? ?????????????? ????. ???? ??? ? ?????? ? ??? ??? ???????????, ? ??? ???? ?? ?????? ????????. ??? ?? ???????????? ?????????? ?? ?? ????????? ??? ????????? ?????, ?? ? ??????? ??? ?????????? ??????? ??? ? ????? ?????, ? ??? ?????? ??????? ??? ??? ? ? ??? ????????, ?? ???? ?????, ????? ? ??? ?????? ? ? ?' ???? ? ??? ?????? ?? ??? ??????, ?? ??? ??????. ??? ???? ?? ????? ? ???????, ???' ????????? ??? ???????. ???? ??? ??????? ??? ????, ???? ??? ??????????.