Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Cur meretrices et publicani praevenient in Regnum Dei?

Cur meretrices et publicani praevenient in Regnum Dei?

Loquitur Iesus: "Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: 'Fili, vade hodie, operare in vinea'. Ille autem respondens ait: 'Nolo'; postea autem paenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: 'Eo, domine'; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris?" Dicunt: "Primus". Dicit illis Iesus: "Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei” (Mt 21, 28-32).

Israelis praepositi et optimates repraesentantur per filium qui tantum verbis oboedivit, sed non facto; filius autem qui primo noluit sed postea ivit laboratum in vinea, peccatores paenitentes repraesentat, qui denique Iesum secuti sunt. Non semel, sed ter Iesus pharisaeorum hypocrisim vituperat, ut hodie audivimus atque duobus proximis Dominicis diebus audiemus.

Israëlitarum praepositis et optimatibus minime quidem placuit Iesu verba audivisse, nam cum publicis peccatoribus conferebantur: “Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei”.

At Iesus non solum pharisaeis suo tempore loquebatur, etiam ad nos loquitur hodie. Facile nobis est dicere “Amen”, et postea a Christianorum moribus discedere. Horum verborum oportet nos memores simus: “Non omnis, qui dicit mihi: ‘Domine, Domine’, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est” (Mt 7, 21).

Equidem neque filius qui dixit “non”, neque meretrices neque feneratores neque pharisaei imitandi sunt nobis. Imitemur virtutem eorum qui in fidem et paenitentiam pervenerunt. Ceteri fortasse nos praecedent in Regnum Dei, non quod meretrices aut feneratores aut pharisaei fuerint, sed quod vitam in melius et secundum Christum mutarunt, velut latro bonus, qui in cruce peccata sua agnovit.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XXVI per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser - 30/09/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: