Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO
Post mortem vita?

Post mortem vita?

Ioannes evangelista nobis minutatim narrat Lazari Bethaniae historiam (Io.11, 1-45). Is aegrotabat domi suae, ubi erat cum duabus sororibus, Martha et Maria. Hae autem Iesum de gravissimo fratris morbo certiorem fecerant; at Iesus, quamquam sincera amicitia Lazarum necnon sorores eius amabat, tamen non statim in Bethaniam ivit, sed bidui moram, in eodem loco ubi erat, fecit. Discipulis suis Iesus dixit: “Lazarus mortuus est et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”.

Sorores, cum Iesus in Bethaniam pervenisset, Lazarum mortuum esse abhinc quattuor dies et iam foetere ei nuntiarunt. Iesus autem postquam mortem amici flevit iussit se ad monumentum funebre duci et ibi magna voce clamavit: “Lazare, veni foras!” Prodiit Lazarus ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dicit eis Iesus: “Solvite eum et sinite abire".

In hodierno evangelio, quod hic compendiavimus, duae res inter se adversantes videntur contineri: Iesus et Lazarum et sorores ex corde amat, sed tamen et amicum mori et angi sorores sivit. Lazari mors Iesu somnus videbatur, et Lazarum ipse exsuscitaturus erat pro Dei gloria. Praeterea Lazari mors erat suae mortis imago sicut Lazari resurrectio, resurrectionem suam nuntiabat.

Exinde nos Deus ad resurgendi spem post mortem vocat pro Lazari et praesertim Christi exemplo; at Lazarus resurrexit ligatus institis et denuo mortem erat obiturus; Iesus autem resurrexit omni vinculo carens ad aeternam et gloriosam vitam fruendam.

Lazarus vero nobis mysterium mortis praebet; mors inevitabilis operit lapide fossam; quasi limes quem semel transgressus, retro redire omnino impedit; aliquid irrevocabile nostrae naturae, quae omnium nostrum domina est, cuiusque imperium non videtur posse oblivisci. In morte invenitur radix malorum omnium, quae homines afficiunt.

At Iesus de morte amici lacrimis dolet, sed Lazari sororibus proclamat: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet”.

Mox celebraturi sumus Domini Pascha, quod est vita nova et in Christo nobis. In hoc festo liturgico exoptemus ea quae in Christo resurrecto videmus: energiae copiam, libertatem, beatitudinem vitamque ipsam adeo ut omnem infirmitatem spiritualem, omnem mollitiam, omnem conformismum et pessimismum animive defectionem expellamus. Utinam exinde in nobis sit vita Christiana florescentior et Paschate dignior.

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica V Tempore Quadragesimali habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser - 07/04/2014



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: