Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POLITICA
De discordiis ex certamine suffragatorio Turcorum ortis

De discordiis ex certamine suffragatorio Turcorum ortis

Mevlüt Cavusoglu, minister Turcus rerum externarum, Germanos , qui prohibuissent, ne orationes in terra sua haberentur, quae ad suffragia Turcica pertinerent, cum Nazistis comparavit. Simul affirmavit, quanti momenti rationes, quas Turci cum Germanis haberent, sibi essent.

Cavusoglu, cum nonnulli ministri Turci praesidii causa orationes habere vetiti essent, « non est ferendum », inquit, « populares nostros ita opprimi. Num sic amici tractantur?” Germanos consilio ac ratione populum contra conventus Turcorum incitare; ne illi Turcos de iuribus humanis et de democratia docerent.

Priusquam Cavusoglu locutus est, circiter XXXL asseclae factionis AKP eo convenerunt, deinde XXL homines iis reclamantes et DCCCL custodes publici. Antea Cavusoglu, cum Hammaburgi orationem habere vellet, a magistratibus prohibitus est, ne in publicum prodiret, quod praesidium a periculo incendii non praestaretur.

Interim Angela Merkel, cancellaria foederalis, cives monuit, ut aequo animo discordias illas ferrent. Prudentiae non esse Turcos propter ius dicendi minutum vituperari, si Germani ipsi idem ius minuere vellent.

A.d.XVI.Kal. Mai. circiter XIV centena milia Turcorum, qui sunt in Germania, de potestate praesidis augenda suffragia ferent. Thomas de Maiziere, minister foederalis rerum internarum, dixisse fertur praesidem Erdogan homines consilio sollicitare, ut plures Turci suffragiis interessent. E quibus si Erdogan victor exisset, fore, ut legati ad conventum nationalem minus valerent.

Volfgangus Schäuble, minister aerarii, praesidem Turcum monuit, ut de verbis infandis, quibus aetatem Nazistarum significasset, se excusaret. Omnium id interesse, ne res aequo magis ingravesceret. Sed tolerari non posse quemquam hoc modo de Germania loqui.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 09/03/2017 23h58


.

.

BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia.
Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: