|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Ioannes Carolus regno se abdicatIoannes Carolus, rex Hispaniae, munere se abdicat, ut iuventae cedat: iusta causa fit, inquit, ut iuniores primas partes sibi vindicent. Regno se abdicare, ut renovatio fieri posset, quam res poscerent. Se ipsum semper regem omnium Hispanorum esse voluisse. Philippum, filium suum, virum XLVI annorum, propter maturitatem et constantiam esse dignum, qui Hispanis praeesset. In quo summam fore spem, ut peritiam rerum cum impetu iuvenili coniungeret. Quod ipse fecisset, sibi esse decori. Summam semper se dedisse operam, ut Hispania in libertate crescere posset. In oratione sua televisifica rex nec valetudinis suae nec venationis elephantorum, quam cives aegre tulerunt, mentionem fecit. Non solum propter hanc venationem sumptuosam, sed etiam propter Christinam filiam corruptionis insimulatam auctoritas regis novissimo tempore imminuta est. Ioannes Carolus, senex LXXVI annorum, anno MCMLXXV rex factus est. Cuius auctoritas per multa decennia apud populum multum valebat, praecipue ideo, quod eo regnante Hispania civitas popularis facta est. Tamen hoc tempore auctoritas eius ita est imminuta, ut maior civium pars posceret, ut regno se abdicaret. Sed cum abdicatio regni lege non sit provisa, Marianus Rajoy, primus minister, conventum praecipuum praenuntiavit, qui legem de abdicatione ferret. Successor regis nomine Philippi VI regnabit.Quem paratissimum esse ad regnum adipiscendum Rajoy persuasum habet. Eum esse eruditissimum rerumque publicarum peritissimum; indolem eius esse aptissimum ad hoc officium praestandum. Scripsit Volfgangus Austriacus - 03/06/2014 01h50 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||