|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Coreani civem Americanum LXXXV annorum ex custodia dimittuntMerrillius (Merill) Newman, civis Americanus LXXXV annorum, a magistratibus Coreanis e custodia dimissus est. A procuratione Coreana actorum diurnorum (KCNA) nuntiatum est eum humanitatis causa dimissum e Corea Septentrionali exire iussum esse. Facinorum, quae bello Coreano commisisset, eum valde paenitere. Etiam aetatem valetudinemque eius causas fuisse, cur non diutius in custodia teneretur. Quae res Americanis gaudio est: gratum esse, quod Merrillio Newman ad suos redire liceret. Newman, qui mense Octobri quasi peregrinus in Coream Septentrionalem venisse dicitur, a Coreanis actionum hostilium accusatus nonnullas septimanas in custodia retinebatur. Nuper magistratus excusationem eius promulgaverunt, qua, facinora sua non ignoscenda“ confessus est. “Non ignoro”, inquit, “ me nullam veniam sperare posse; tamen submissis genibus oro et obsecro, ut venia a populo Coreano eiusque magistratibus mihi detur scelerum, quorum me vehementer paeniteat.” Coreani veterano non solum facinora in bello commissa obiecerunt, sed etiam, quod in itinere suo Coreano dignitatem et integritatem rei publicae Coreanae violavisset statuique eius socialistico obtrectavisset. Scripsit Volfgangus Austriacus - 09/12/2013 23h10 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||