|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Diurnarii Britannici minas Cameronis non pertimescuntCollegia eorum, qui iuribus civilibus tuendis operam dant, Davidem Cameronem, primum ministrum Britanniae, monuerunt, ne ius libertatis neglegeret. In epistula in actis The Guardian promulgata procuratores LXX collegiorum haec fere scripserunt: cum regimen eos incusaret, qui custodiam nuntiorum patefecissent, ipsa iura humana in discrimine esse. Britanniam pactionibus, quas cum aliis nationibus fecisset, esse obligatam ad ius dicendi servandum. Auctoritati rei publicae, quae libertatem diurnariorum semper defendisset, minime profuisse, quod regimen patefactioni obsisteret. Quamvis civitas certa quidem custodia ad securitatem nationalem servandam carere non posset , tamen esse cavendum, ne fundamenta civitatis democraticae labefactarentur. Se Cameronem hortari, ut ius dicendi et libertatem diurnariorum tueretur ac defenderet neve diurnarios actorum The Guardian eorumque adiutores opprimeret. Eam epistulam Solis die promulgatam praeter ceteros subscripserunt collegium scriptorum PEN international, Societas internationalis iuribus humanis tuendis (FIDH), et collegium diurnariorum Diurnarii sine finibus appellatum. Alan Rusbridger, praefectus scriptorum ephemeridis, Cameronem vehementer vituperaverat, quod metu oblato prohibere voluisset, ne quid promulgaretur, quod ad nuntios officii secreti pertineret. Cameron conventum nationalem hortatus erat, ut, si fieri posset, ephemeridem The Guardian in ius vocarent. Rusbridger pro certo habet se ipsum a procuratoribus officii secreti peti. Paginam suam Facebookianam improviso esse commutatam: inter pelliculas a se amatas subito eam inveniri, quae inscriberetur morere lente. Ita fieri, ut nullas iam litteras electronicas maioris momenti mitteret neque in colloquiis maioribus telephono suo mobili uteretur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 05/11/2013 00h26 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||