|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POLITICA
Russi de monumento Sovietico dedecorato indignanturCum noctu nescioqui homines in urbe Sofia monumentum Sovieticum colore roseo inquinassent addita inscriptione (scripserunt se de copiis ingressis excusare velle, a quibus anno MCMLXVIII ver Pragense quod dicitur exstinctum esset), Russi a Bulgaris petiverunt, ut monumenta sua militaria diligentius tuerentur summamque darent operam, ne „fana Sovietica“ dedecorarentur.Alexander Lukashevic, qui pro ministro rerum externarum locutus est, indignatus est , quod magistratus Bulgariani ne necessaria quidem fecissent, ne tale dedecus fieret. Ceterum non primum talia esse facta. Se sperare fore, ut ii, qui memoriam militum Sovieticorum, qui in Bulgaria a Nazistis liberanda occidissent, tantopere inquinavissent, inquirerentur ac punirentur. Rossen Milanov, praefectus urbis, eam rem accusatoribus publicis detulit. Iis, qui facinus commiserunt, custodia biennii imminet. Monumentum ipsum iam purgatum esse dicitur. Annis quoque superioribus „artifices“ ignoti eo monumento reclamandi causa abutebantur: proximo anno capita figurarum pannis induta sunt, ut musicis gregis “Pussy Riot” comprehensis reclamaretur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 24/08/2013 18h34 . . |
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35 Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||