|
|
|
POLITICA
Serbi praeterita desiderant
Serbi praeterita desiderant
Cum ossa Petri II, ultimi regis Iugoslaviae, nuperrime in
monte Oplenac sepulcro conderentur, ii, qui exsequias persecuti
sunt, lacrimis obortis clamitabant : „ volumus regem“ .
ad hoc funus faciendum reliquias Petri suorumque, quae locis
inter se diversis conditae erant, effodere et in Serbiam
transponere opus erat. Alexander, regis filius, senex LXVII
annorum „nimis diu exsules fuere“, inquit, „alius
alio loco vixit et mortuus est. Nunc inter suos iacent.“
Alexander, qui anno MCMXLV Londinii in lucem
editus est, Milosevicio principatu deiecto terram maiorum anno
demum MCMXCI primum vidit. Qui cum apud Serbos parum valeat,
tamen sunt, qui eum regem desiderent: ex percontationibus
novissimis XL centesimae Serborum regnum desiderare dicuntur.
Aetatem quidem regum in Serbia sive
Iugoslavia cruentam fuisse constat civitate bellis insidiisque
vexata. Sed in tanta tristitie et paupertate homines semper
praeterita laudant praedicantque. Ita fit, ut non solum regnum
pristinum, sed etiam res publica socialistica Iugoslaviana a
plurimis desideretur: plures quam in funere regis lacrimas
videres in monumento Belgradensi praesidis Titonis, ubi plura
milia hominum focalibus cyaneis amictorum vexillaque Iugoslaviana
vibrantium arcam praesidis marmoream praeterierunt.
In actis diurnis „Blic”
appellatis postea scriptum est: „Ecce Serbia bifrons: alii
Titonem lugent, alii regi exsequias faciunt.”
Scripsit Volfgangus Austriacus - 01/06/2013 17h02
.
.

|
|
BREVES
Novissima demoscopia monstrant candidatam Democratarum ad munus praesidis USA Hilariam Clinton superare sui aemulum Republicanum Donald Trump 2-5%. - 05/11/2016 23h59
In Ungaria plebis scitum de migrantibus numerum legitimum suffragiorum non tulit, sed Minister Primarius Victorius Orban Cartam Constitutivam mutatum iri nuntiavit ne migrantes acciperentur non probante senatu. - 03/10/2016 18h35
Bratislaviae Slovacorum conveniunt duces 27 terrarum sociarum Unionis Europaeae - primum sine Britannia. Candidatus republicanorum ad munus praesidis USA Donald Trump superat in indagatione opinionum aemulatricem democratam Hilariam Clinton in tribus "civitatibus maximi momenti": Ohio (praestantia 5%), Florida (3%), Nevada (2%). - 15/09/2016 10h18
VIDE ETIAM
|