|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Verba mea effluvia facta sunt Super candida, fragilia folia, rei fluxu brevi momento interrupto, cogitationes meas pono. Verba mea effluvia facta sunt, liberos ea transmutantur in versus. Quaeque intermissio temporis, quies mea. Punctum momenti folium fit, exspectatio dum inscribitur altero. Praeteritum velut librum continenter volvo. Sententias quas exposuerim, folia quae laceraverim, verba quae delaverim magis quam unam arculam impleverint, ubi primum vestigium mentis servaverim quod -me miserum– e me omnino excessit cum pueritia mea dilapsa sit. Recte autem se gerit memoria mea… Iam vivam fructuum mentem produxisse ingentemque summam cogito; haud minore cura ea custodio. Super candida folia, quae ad Arborem scientiae pertinent, vestigia mea ponere non desino. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||