|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS ANIMALIA TERRA MARIQUE VI Cancer Et ante et retro cancer solet ire, Sed pedibus metam potest invenire. Et cibum quaerentes sicuti edentes In omnibus cancri semper sunt prudentes; Reicere sciunt miram vestem duram, Ut assequi possunt vitam et maturam. Octopus Octopus, sed caput – quale? Calvum est omnino – tale. Si quid velit is pro cibo, Cancer, piscis: „Nunc peribo!“ Octo pedes fiunt eius Manus, praede nihil peius. Delphinus Ecce vide! En delphini! Saltatores en marini! Vident nos in nostra nave, Annatabunt, dicent: „Ave!“ Mare nostrum nunc transibunt, Oram pulchram visum ibunt. Canis marinus Canis en marinus! Pinnae! Excusatus clamor – minae. Dum est ille in prospectu, Tibi fuga cum effectu. Tunc salutem ei signa Manu tua tam benigna! scripsit Aurelius Vidulić. |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||