|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS ANIMALIA TERRA MARIQUE V Elephantus O quam mirus elephantus! Unde venit gigas tantus? Forsan is est e savanna, Quae in terra Africana. Eius quisque pes columna, Corpus portat, non aerumna. Nasus, manus, duo dentes, Elephanto insolentes. Quos, pro dolor, vendunt multi Homines, qui sunt inculti. Columbus „Genus nostrum numerosum Est afferre operosum. Item nos in actione Varii, cum ratione. Ex quo nobis homo notus, Intimus nobiscum totus. Lingua ipsa hoc testatur: Nostro nomine formatur. Nonne sumus pacis signum, Symbolum amoris dignum?“ Testudo Quieto animo vivit testudo Tecta in domo perfecta, Eiusque similis est pulchritudo Tecto in arce electa. Et quaerens pabulum terra marique Vitam corroborat, tegit, Sed homo avidus semper ubique Sortem testudinis regit. scripsit Aurelius Vidulić. |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||