|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS PISCATOR Versio Latina carminis Florellae Mannoiae et Petri Angeli Bertoli, curata a Lucia Mattera Iace in mare retia, copia cibi tibi fiat! Cogita de uxore et filio, (tibi similis sit mas!), dum tua mulier ad te vicina de te sperat nocte et die, de te orat more pio. Dic mihi, dic mihi de meo amore, dic mihi quae ei fiat! Virum meum defende a mari, a periculis quae ei obstant! Mulier iuvenis sum nimium, absint mihi luctus colores, mihi est pellis alba et delicata, ei necesse sunt oscula amoris, se mulceri velut parvum florem! Magna vis sit pescatori, labori ne cedatur! Parum fructuum est in tua reti, longi dies in medio mari. Mare quod nihil umquam dedit quem tu saepe imprecaris, cum eius furia facta est grandis et suae undae sunt pares giganti, tibi opus sunt Deo bono et Sanctis. Dic mihi, dic mihi de meo amore, dic mihi an redeat ille homo, quem sentio minus meum, dum mihi est alius qui subridet iam. Ill’ averte a mea mente, ne me induxeris in peccatum! Tremo in corde ab eo spectata et ob rosam ab eo donatam et ob oscula somniata! Rosa rubra, pignus amoris, rosa rubra mala spina, in silentio istius noctis hora eius bucca est meae vicina, eius bucca est meae vicina. Oh, mi deus, ne ei sine remeare, dic hoc ipsi mari! Est nimium fortis ista catena, nolo ipsa eam truncare, nolo amorem mihi negare. Magna vis sit pescatori, noli nunc desperare, etsi unda te sublevat fortis ut in vento folia levia et mortua, praesto mare ad quietem vortet, pietas aliqua est in ipsa morte, est humanitas in ipsa morte. Dic mihi, dic mihi de me uxore, dic mihi quid mihi fiat! Ille homo quem sentio ut virum meum, qui minime de eo sciat, qui nescit umquam de me, de eo, de promissis ab illo fatuis, de rubra rosa in manu trita, de illa historia nata et iam finita, de illa historia nata et iam finita. Magna vis sit pescatori, labori ne cedatur! Parum fructuum est in tua reti, longi dies in medio mari. Mare quod nihil umquam dedit quem tu saepe imprecaris, cras licebit domum remeare, priusqu’ oporteat te redire in mare… scripsit Lucia Mattera |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||