|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS MARE NOSTRUM (Poesis quae finalista in certamine "Tantucci" 2016 fuit) MARE NOSTRUM: Spuma, cubile genetricis Aeneadum, fulsit, venti flatibus et trepidabant aestus, pulli per saltus mare magnum se infregit scopulos, qui fulmina nare, nitorem frangere interspectant. Summam aquam conatus perfuga findere postquam liquit is Tyron, a Didus clara virtute per fluctus ductus promptus properat celer ille. Daedala tellus caesos excipit ob Divi iram qui Philo naves in patoris nave pugnavit rei potiendi caussa. Pectora caeca vobis , o miseras hominum mentes, licitum nil vestri vanitiei spicere. Ulixis anima ob saevam undam topper deminuit, per noegeum tersit vultum. Fortuna profugos vates semper cantabunt, qui passi sunt milia in regno Neptuni: sub undis devorsi, omnium obliti sunt. Orcus eos vorat ferus: ut folias ver mutat, mortales pallescunt et celeris cadit ipsis vita. Ut omnia sub coelis migrant, ita infans, albente sole terram, reptat, occasu sideris hic homo tardus fit veter interitumque expectat. Somnus levior mortis sub frondas cupressi an in urna lacrumis imbuta? Cur peregrinos, fratres per freta sortis, non nos ex mare navigerum capere in domum? Una simus, sicut genistae, deflecti Vesuvi calices, quae nam, patientes, obsistunt meminentes sortem. scripsit Andreas Novocomensis |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||