Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

De misera uxore

Vesper iam rediit: flens de caelo tremit astrum.
Orbi dant tenebrae placidam nigrae requietem
curae non hominum cessant in tempore noctis:
acris adest quae caligo mentes tegit atra.
It lente mulier: peris onerata laborans
ascendit scalis, aegre tangit pede limen
colla petunt pueri genetricis et oscula iungunt;
non vir convertit caput infensus recubatque
torvus in ore quoad prompte cenam parat ipsa.
“Quid sero rediisti?” inquit “Cur lenta fuisti?”
Ecce timet mulier verbis oppressa minisque
quae iam multam operam dederat curis aliorum.
Res onerosa domos purgare gradusque alienos
post reditum cenam coepisse escamque parare
mensam post auferre dein tergere lavare.
At durus dominus visu trux in thalamo stat
saevus in ira terribili demensque furore
calce petit pugnisque ferit miseram violenter.
Effuso vultu consperso sanguine multo
membris uxor humi fractis iacet exanimisque:
tunc horrent nati matremque vocant lacrimantes.
Per scalas illam cecidisse, ut ait simulator,
haud equidem mulier de vi quae laesa quiescit
enarrare potest, liceat defendere sese
ne scelus horrendum fiat matri puerorum.
Paenituisse, ut ait, se quod saeve violarit
illam plus quam is amet quam lumina cara oculorum:
“Suspicione impulsus inique sordida gessi”.
Pollicitus totiens , non quod penitus referebat
servavit mendax ; in spe decepta misella
illi qui metuit poenam ne solvat inanis
aegre credit adhuc offensa in vivo animoque.
Exspectat trepidans aliquanto tempore lapso
non prorsus vitae despecta spe melioris.
Sed violentia non aufertur ab indole prava:
more suo recipit plagis vexare magisque
non secus ac dominus saevissimus omnipotensque
opprimit ignavas virgis servas famulosque
cui cruciatum non raro mos est adhibere.
Atqui fida domus custos est sedula mater
flamma quondam ardens exusta corde dolenti
a nexu quae vult legis se solvere tandem
ut bos qui vinctus laqueos laxat moriturus
a collo ne se mactet iniecta securis.
Caedis conscia cum natis est iam fugitura
cum torvis vehemens oculis irrumpit in illam
stricta fauce dein capite incusso parieti
illato in ventres peracuto vulnere cultro .
Auxilium clamant alte pueri revocantes :
quidam succurrunt miserae; non vir fugitabit
uxoris poenam temptata caede severam.
Inclusus maneat sons quot tamen annos?
Infelix magno iacet in discrimine mortis.
“Mater ubi est?” ; nati repetunt haec : ”Est ubi mater?”

DE SUBVORSA AESTATE

Vertitur inconstans aestas lapsu pluviarum
erumpit ripis imber agros populans
nubes accurrunt ut pix in culmina caeli
aere dirupto fulmine cum tonitru.
Praeterit aestas flens ubivis terris madefactis
ventis pulsa retro: sol latuit vacuo
illos tempore qui cupiunt languescere lassi
oris in calidis, mergere corpora aquis.
Mutato caelo minuunt et lucra laboris.
It fugitiva aestas: labitur ut lacrumae.

scripsit Lydia Ariminensis


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: