Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE

CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE


Vere permultae sunt cantiones et adventuales et nataliciae Croaticae, quae iam per saecula in omnibus tribus dialectis nostris tempore Nativitatis Domini libentissime cantantur. Prima tamen (adventualis) hic inserta, melodia antiquissima, novum textum, quem Serafim Mičić (1913 – 2002) fecit, habet. Ceteris omnibus, quarum decem circiter primo in loco positis canon exsistimari possunt, auctor texti et musicae notus non est.



Nunc exsultate hilares

̴ Klikujte sada zanosno ̴

Nunc exsultate hilares,
caelum et montes caeruli!
Colles mel cum lacte fundant,
edant aequum:
brevi Salvator veniet
nos adiuvare miseros.

Veni, o Deus gratiae,
tua nos pace visita,
ut sic omnes mundo corde
gaudeamus.
Surge, o Rex omnipotens,
monstra salutis semitam.

O, moveantur culmina,
caeli pandantur caeruli!
Veni, Deus, et ostende
vultum tuum.
Noli morare, Domine,
sed miserere populi.



A Deo missus Gabriel
̴ Poslan bi anđel Gabrijel ̴

A Deo missus Gabriel
in urbem parvam Nazareth.
Venit in domum Virginis,
Dei ancillae humilis.

Et statim pius aliger
Mariae dixit integer:
Ave, o plena gratia,
tu Virgo sine macula!

Mundum explebis gaudio
concepto Dei Filio,
quod erit Sancti Spiritus
actus, qui numquam irritus.

Paries ecce filium,
Iesum, nam salus omnium,
qui erit Dei Filius
et verus Deus, Dominus.



Kyrie, eleison

Kyrie, eleison, eleison!
Iesus est natus in stabulo.
Ite, pastores, et veneramini Dominum!

Christe, eleison, eleison!
Passus pro nobis modo natus.
Ite, pastores, et veneramini Dominum!

Kyrie, eleison, eleison!
Debet abscondi in praesepi.
Ite, vos Reges, et veneramini Dominum!



Sit in terra pax
̴ Svim na zemlji mir ̴

Sit in terra pax, voluptas,
Dei nostri haec voluntas!
Id nunc caelum nobis narrat,
vox de caelo idem clarat.

Bonae voluntatis homo
numquam peccet, nec in domo,
sed extollat Deum gratum,
ille misit suum Natum!

Suum Natum, Deum datum,
et cum Patre coaequatum,
Spirituque incarnatum,
ex Maria nobis natum.

Meditare, o peccator,
hoc quod fecerit Creator:
Natus eius, Puer gratus,
nunc pro nobis cunctis datus!



Nunc gaudete, populi
̴ Radujte se, narodi ̴

Nunc gaudete, populi, ecce vobis vox:
Iesus nobis natus est, haec beata nox!
Omnis gens haec cogita
et de Bethlem agita!

Vide hoc mysterium in caduco stabulo,
mirum puerperium medio in pabulo!
Tibi sit mysterium
in praesepi serium!

Nunc Maria laeta est, Ioseph nunc laetatur,
angelorum »gloria« clare auscultatur.
Orbis gentes, canite,
Salvatori psallite!

I tu quoque, popule, Bethlehem pastorum,
et adorans sequere chorum angelorum!
Dona Deo munera
cupiens et prospera!

Ave, Iesu parvule, nunc nos omnes visitans!
Te, qui salus unica, plebs extollit cantitans.
Sancta haec nativitas,
sciat vicus, civitas!



Gaude et laetare
̴Veselje ti navješćujem ̴

Gaude et laetare, pia
christiana plebs,
in Bethlehem natus nobis
est caelestis Rex.
Parvulus, pupulus,
homines quem omnes colunt,
et honestant et extollunt,
nam Salvator est et Redemptor est.

Iuxta eum stat et Mater,
Virgo Maria,
Salvatorem mundi alba
vincit fascia.
Quem alit et nutrit
eum sopiens movendo,
dormi, dormi, et canendo,
in cunabulis et in stipulis.

Et pastores intraverunt
flexis genibus
et Pastorem tunc pastorum
fassi precibus:
Venimus, tulimus,
ut nos Tibi immolemus,
Tibi dona ut donemus.
Iesu, dulcis flos, salva omnes nos!



O pastores, festinate
̴ O pastiri, čudo novo ̴

O pastores, festinate,
res est mira, properate:
in praesepi vili Deus natus est,
qui de caelis venit propter homines.

Bethlem haud est procul vico,
veritatem vobis dico:
stabulo in trito iacet Pupulus,
in stramento duro ut agniculus.

Amor Dei est permagnus,
sumit carnem Dei Agnus;
venit is de caelis peccatoribus,
natus in praesepi pro hominibus!

Laeti, fratres, properemus,
Salvatorem adoremus,
cor donemus illi, cor et meruit,
nos qui sic egenos non deseruit.



Angeli terrae nuntiavere
̴ Dvorani neba doniješe glase ̴

Angeli terrae nuntiavere populo:
Iesus est natus, homo salvatus Parvulo!

Bethlem est locus, pignoris focus, in quo Flos
natus est purus nos redempturus servulos.

Stabulum vile repperit ille paullulum;
o regem bonum, cui est donum stabulum!

I, homo, pia Bethlehem via, prospera,
Iesum precari et amplexari propera!

Munera ei affer et Dei gratiam
ora, et fari noli morari gloriam!



Hoc in anni tempore
̴ U to vrijeme godišta ̴

Hoc in anni tempore
pax in mundo, pectore:
Deus natus corpore
ex Maria Virgine.

Angelorum agmina
canunt caeli carmina
et extollunt Dominum,
qui est salus hominum.

Virgo Natum edidit
diabolumque perdidit:
mundo Salus data est,
nobis mater facta est.

Christo sit laudatio,
angelorum cantio
propter sacrificium,
cuius nunc initium.



Natus est nobis Rex caelestis
̴ Narodi nam se Kralj nebeski ̴

Natus est nobis Rex caelestis
ex Maria casta Virgine!

Hoc in anno novo laeti simus nos
natum orantes Regem parvulum!

Stephanus sanctus post hoc festum,
martyr Dei primus omnium. Hoc in…

Sancti tres reges dona ferunt:
aurum, thus et myrrhae oleum.

Omnes qui sumus baptizati
muneremur Regem parvulum!

Trinitas Sancta extollatur,
nunc laudemus Deum Dominum!

Deus det nobis et salutem,
annum novum plane prosperum!




Urbs o Bethlem
̴ O Betleme ̴

Urbs o Bethlem, vere tu clarissima,
omnium in toto mundo maxima,
nam ex te provenit nobis dux et rex,
Iesus Christus, Davidis progenies.

Quem Maria, Virgo casta, genuit,
in praesepi illa eum posuit,
veneratur eum digne, merito,
et salutat corde suo placito.

Valeas, o Fili mi carissime,
in stramento vagiens prae hieme.
Spes es mundi et Salvator unicus,
verus Deus, Dei Patris Filius.

Exsultemus ergo omnes hodie,
Iesus natus est pro nobis optime.
Nunc eamus, fratres, Bethlem inclitum,
Salvatorem adoremus Dominum!




Deus atque homo natus
̴ Rodio se Bog i čovjek ̴

Deus atque homo natus his in stipulis,
filius et flos perpulcher sanctae Virginis.

Angeli en vocibus canunt consonantibus:
Gloria sit Deo nostro, pax hominibus!

In stramento natus iacet fundens lacrimas
propter omnes peccatores, oves vagulas. Angeli…

Inter bovem asinumque luget patiens,
quis est ibi, quis advenit ei blandiens?

Sed pastores excitati statim pedibus
veniunt, adorant eum flexis genibus.

Et tres reges Orientis ecce properant,
dona ferunt, quae et novo Regi offerant.

Homo, nunc ad novum Regem iter facias,
dic salutem, pulchro cantu agas gratias!




O pastores
̴ O pastiri ̴

O pastores, nunc vos e somno excutimini!
dona Regi ferte et iter ingredimini!
Exsultate alleluia! Magnum gaudium!
Noscit tota nunc natura Deum omnium.

O fideles gregum custodes, felicissimi:
nato Regi omnium estis vos carissimi.
Ite Bethlem ad Infantem nunc citissime,
adorate Deum vestrum devotissime!

O custodes, soli vos Regi estis gaudio,
num inanes homines ei delectatio?
Corda pura quaerit ille, quaerit simplices,
et cum eis commoratur, quia humiles.

O quam pulchrum hodie florem terra edidit,
quam beatos hoc dono caeli omnes reddidit:
Virgo rosa, flos est Iesus, Ioseph lilium,
Christus nobis ecce natus, non est somnium!




Deus natus est
̴ Bog se rodi ̴

Deus natus, sol illuxit,
ille Bethlem ortum duxit.

Angelus tunc ad pastores
ut praecones, narratores:

Hoc est gaudium, ostentum,
felix vobis hoc eventum.

Felix vobis hoc eventum,
hoc salutis sacramentum.

Gloria Deo in excelsis,
pax hominibus in terris.

O laudatus Iesus tamen
in aeternum esto! Amen!




Dormi, dormi, Pupule
̴ Spavaj, spavaj, Djetuću ̴

Dormi, dormi, Pupule, tu caelestis Regule,
duro in praesepio, ubi sine commodo
Mater tete posuit!

Dormi, flos eximie, dormi, o fons gratiae,
in stramento, stipulis, quas in specu Virginis
cura legit diligens!

Dormi, mundi gaudium, cuius est principium
Tu a Matre Virgine misero pro homine
Natus nocte proxima!

Dormi, lux o caelica, virtus nostra unica!
Nos cum Matre conspice, preces nostras excipe,
sis infirmis firmitas!


Nunc laetare, Dei Mater
̴ Veseli se, Majko Božja ̴

Nunc laetare, Dei Mater, plena gratia,
et laetare et exsulta nunc laetitia:
tu hac nocte peperisti, lacte tuo aluisti
Deum parvulum.

Nunc laetare, virgo manens in perpetuum,
puerperium non erat tibi arduum:
concepisti, peperisti, obumbrata tu fuisti
Sancto Spiritu.

Nunc laetare, quia preces tuas supplices
exaudivit Deus tuus amans simplices:
semper virgo tu fuisti atque virgo peperisti
Deum Dominum.

Utinam sit cunctis nobis privilegium
te videre blandientem tuum Filium,
amplexantem, osculantem, perfruentem, venerantem
a te genitum.

Et quis tristis esse possit hoc considerans,
quis non gaudens delectetur hoc et approbans:
Deus magnus homo factus et a Virgine est natus,
mundi Conditor!

Angeli, o sitis omnes in laetitia,
vos, qui modo canebatis »Deo gloria«:
vester, noster Deus natus, misero est mundo datus
ferrens gratiam.

Laeti sitis omnes iusti, invitavit vos
gloriam ut suam donet vobis, erit dos.
Ideo est incarnatus, misero in mundo natus
Deus optimus.

Nunc laetetur et peccator, etsi plangere
debeat, peccata sua semper luere,
nam si ille et peccabit, paenitenti Deus dabit
semper veniam.

Laeti sitis omnes montes, animalia,
aves, aquae, colles, valles atque alia:
ille, qui vos procreavit et ex nihilo vocavit,
ecce natus est.

Nunc laetemur et nos, fratres, quia ratio,
sed sit semper iusta nostra delectatio:
nos peccatis renuntiemus et fidenter invocemus
Deum genitum.

Vobis, fratres, hoc in festo gratulatio:
omnibus sit huius festi contemplatio
benedicta, fructuosa, ut rogatis copiosa,
Dei gratia.

Nobis Deus det ut festa huius temporis
degeamus sine morbis mentis, corporis,
et post mortem, ut promisit, gaudium, quod nemo vidit,
det perpetuum.




Felix dies et beatus
̴ Čestit svijetu danak svemu ̴

Felix dies et beatus,
sol est novus mundo datus:
abiit obscuritas,
Iesus Sol est, claritas.

Nunc cantemus Regi dato,
hodie pro nobis nato:
gloria tibi, Domine,
qui es pax pro homine!

Venit nobis suspiratus
et a Deo destinatus,
qui Salvator omnium,
hilarator hominum. Nunc cantemus…

Virgini, quae vas electum,
Bethlem non invenit tectum:
ei habitatio
in praesepi statio.

Nocte media est illa,
Dei humilis ancilla,
facta Mater filii,
qui est Verbum Domini.

Tunc e sede beatorum
ecce agmen angelorum:
Rege suo cognito
genuflectunt subito.

Et pastores vigilabant
angeli dum explanabant
hanc rem miram gratiae,
quae est fons laetitiae.

Festinater eunt visum
illud stabulum percisum.
Caelum quos prosequitur,
mira lux delabitur.




Novum eventum
̴ Danas se čuje ̴

Novum eventum vobis nuntio,
quod sciat tota nostra regio:
Fratres pastores, percurite,
stabulum Bethlem vos visite:

Infans caelestis gracilis
in sinu Matris Virginis.

Prosper eventus vobis accidit,
mundo agnellum caelum edidit:
hic est agnellus mirificus,
qui omni mundo salvificus: Infans caelestis…

Ideo ei dona dabimus,
gratiam item exorabimus:
nostra peccata indulgeat,
gratiam suam et augeat: Infans caelestis…




Ave, salve, Rex novelle
̴ Zdravo budi, mladi Kralju ̴

Ave, salve, Rex novelle,
genitus in stabulo,
iuxta Matrem virginalem
iacens nunc in pabulo.

Terram, mare, caelos quoque
potens tu exsuperas,
bosculo cum asinoque
parvulus nunc habitas.

O tu, Agnus Dei care,
gelido in stabulo,
o quam alges, o quam ploras
iacens hoc in pabulo.

Alges ut amore cordis
tui tu nos foveas,
ploras ideo ut eo
nos perpulchre induas.

Pro amore tuo tanto
quid nos demus, Pupule?
Ecce tibi corda nostra,
quae, o Iesu, suscipe!

En felices tibi canunt
cantica hilaria:
sit cum Patre Spirituque
tibi, Iesu, gloria!

Caeli, terra te extollant,
canant felicissimi
et intactae Matri tuae
semper sint gratissimi.




Dormi, Fili
̴ Spavaj, Sinko ̴

Dormi, Fili, Mater cantat,
dormi, Unigenite!
Dormi, infans, Pater cantat,
dormi, Fili parvule!

Tibi sescentas laudes dicimus,
tibi hymnum canimus!

Dormi, amor meus suavis,
dormi, meum corculum,
quidquid cupis, quidquid mavis
hic et nunc daturus sum. Tibi sescentas…

Quidquid cupis tibi dabo,
dormi, mi Infantule,
dormi, Fili, te amabo,
mitis mi agnicule.

Visne carmen? En pastores
cito possum ducere,
ut eorum cantu possis
artum somnum capere.




O Infantule mi care
̴ Oj Djetešce moje drago ̴

O Infantule mi care, meum gaudium!
Tu te somno debes dare, petis somnium.
Mi filiole electe, dormi, somnia,
o columbe mi dilecte, tu mi omnia.

Pater amat te, extollit sic ut neminem,
filiumque suum colit factum hominem.
Rosa mea o decora, mi filiole,
mea viola odora, mi columbule.

Meus Filius amatus in cunabulis,
o quam dulce dormit gratus et cum pabulis.
En in caelis omnes stellae Regi rutilant,
hilareque philomelae ei mitilant.




Dormi, Deus parvule
̴ Spavaj, mali Božiću ̴

Dormi, Deus parvule, buj, buj, buj!
Dormi, caeli regule, tuj, tuj, tuj!
Tibi cantat Virgo Mater,
quam respexit Deus Pater, tuj, tuj, tuj!

Dormi, pulcher floscule, buj, buj, buj!
Dormi, maris roscule, tuj, tuj, tuj!
Dormi, dormi, mea rosa,
violaque speciosa, tuj, tuj, tuj!

Fragili in stabulo, buj, buj, buj!
In stramento frigido, tuj, tuj, tuj!
In praesepi, sine domo,
alges ut egenus homo, tuj, tuj, tuj!

Dormi, infans parvule, buj, buj, buj!
Exspectate pupule, tuj, tuj, tuj!
Angeli ministrant tibi,
sed et cherubim sunt ibi, tuj, tuj, tuj!

Grates tibi agimus, buj, buj, buj!
Toto corde dicimus, tuj, tuj, tuj!
Nos optare tuum visum,
exspectare paradisum, tuj, tuj, tuj!




Ave, salve, infans care
̴ Zdravo budi, dijete drago ̴

Ave, salve, infans care, infans parve!
Ave, cor tu meum suave, salve atque ave!

Quid mi agis in praesepi, infans care,
tu, qui regnas in excelsis, pupule percare?

Quare tu es sic egenus, infans care,
tu, per quem est mundus dives, pupule percare?

Quare tu es sic infirmus, infans fortis,
tu, qui omnia creasti, pupule perfortis?


Amate Iesule
̴ Ljubljeni Jezušek ̴

Cor en meum tibi dono,
amate Iesule,
prae amore donum pono,
dilecte Christule!
Sume meum, da mi tuum,
ut sint ambo tantum unum,
o mi amate Iesule,
dilecte Christule!

Cor en meum iam et liquat,
amate Iesule,
et amore tui flagrat,
dilecte Christule!
Cum te specto cogitoque
inter bovem asinumque,
in sinu Matris Virginis,
o salus hominis!


Tu, Infantule mi care
̴ Djetešce ti moje drago ̴

Tu, Infantule mi care, somnum somnia,
parce, quod sic debes stare in inopia!

Solum dormi in quiete, somno refice,
requiesce, dormi laete, somnum perfice!

Angelorum agmina te nunc considerant,
et prae tua potestate metu trepidant.

Alges, Deus, sed arrides, tu dulcissime,
tu solacium mi praebes, flos bellissime!




Infans carus
̴ Dete milo ̴

Infans carus nocte natus,
in deserto loco datus,
fragili in stabulo,
in acerbo pabulo.

Domum aptum, hoc est peius,
non invenit Mater eius:
Iesum Christum genuit,
in praesepi ponuit.

En pastores nunc ad eum,
vident dominum et Deum.
Angelorum gaudium
magnum super stabulum.




Nostra in vita
̴ Nebo, daj oku ̴

Nostra in vita stella crinita luceat,
omnis et viam Regum perpiam transeat!

Caeli et signa faciunt digna Pupulo,
angeli cantum canunt persanctum Parvulo.

Regibus stella monstrat perbella aditum
per quem venerunt atque viderunt genitum.

Tus, murram, aurum, magnum thesaurum, efferunt,
lucem sequentes, Deum petentes ineunt.

Bethlem venerunt, adoraverunt Regulum
dona donantes, magnificantes Iesulum.

Sit laus aeterna et sempiterna Regulo,
sit mundus totus laetus, devotus Iesulo!



Convertens scripsit Aurelius Vidulić



scripsit Aurelius Vidulić


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: