|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Quaedam Lucerna Quidam in ripa iacet naufragus, Neptunio imbutus liquore, exanimis. Tempestate sedata, cinereum caelum tristitiam amplectitur; Neptuni ira vita vicit. Relicta ad ripam defluunt una cum algis evulvis. Gavia stat, aspicit fixa, plumis quod superest excutit, cantu denique egreditur stridulo. Procul lumen lucernae lucet, spem oculis perditis infundit parvulam. Unde ipsae nunc tacent tangentes per silentii intervalla violacea membra fracta. Scripsit Joannes Teresi Holocausto peracto, mortuis enumeratis, nave perlustrata, mari perscrutato, lacrimae et dolor manent. Quomodo haec enenire potuerunt? Si innocentes currunt ad panem, domum, pacem quaerendos, unde malum, praesertim cur malum? In nobis et circa nos nullum responsum est. Alteri tacent, alteri respondent mysteriis religiosis. Mythus, econtra, nobis in auxilium venit. Odysseus, vir innocens, Ilyo deleto, pro proelio enim nulla culpa ei est quia voluntas pugnandi communis omnibus pugnantibus fuit, cum navibus comitisque redit ad patriam. Per iter incidit in monstris (Polyphemo et Laestrygonibus) qui devorant unos ex comitibus suis. Unde malum? Si fames impulit alios comites suos, cum pervenirent ad Trinacriam et Solis boves necarent, cur undae deinde eos submerserunt? Unde malum? Nobis non est responsum, sed potius mytho, qui manifestat Kronon, deum voracem, homines partim devorantem, partim satiatum expellentem. Apud Indos est eadem figura muliebris, dea Kali, cuius os anguine semper tingitur. Quid tunc dicit mythus? Vita non esse solum creatricem, destructricem etiam esse. Etiam apud Indos est quaedam trinitas, quae appellatur trimurti, quorum trium deorum unus, Shiva,destruit quod Brahma construit et crea. Quid tunc nobis faciendum sit? Ubi casus manifestatur accidentalis, nulla culpa est homini, animus divinis mysteriis se reddit; ubi causa manifestatur, patens et visibilis, tribuitur homini, cuius opera damnanda est et ad remedia iure vi ducendus est. Scimus, in mythicis, et Odyssei exemplum clarissimum est quod facit heroa victimam divinae persecutionis (Neptuni), mysteria divina esse semper pluriversa, i.e plerumque non bonum exprimentia. Unde veniunt igitur malum bonumque, nisi ex origine divina? Haec doctrina optime manifestatur per aliquam precem Procli neoplatonici: “ … ne deus maleficus me subiciat oblivioni divinae, nec dea terrifica vel apparentia praedita mirabile visu (Circe, Calypso) ne me ducat ad perennem vitam errantem …” Eandem doctrinam, expressam aliunde ab Apuleo qui loquitur de hierarchia daimonica, invenimus usque apud scriptum medievale christianum putatum heterodoxum, “Legendam Sancti Brendani”, ubi praecipue indicantur tria genera angelorum rebellorum, qui errant per aera et terram. Sunt ergo testimonia treditionalia et insignia ad animum ad sacras considerationes sublevandum. Ceterum Heraclitus, nonne dicit omnia esse deorum plena? Neptunus, qui plerumque deus benignus non est, spe salutari viatores “vitam quaerentes” eripuit dolo et malo. Cum tunc vita nostra accidentalibus casibus conformetur saepissime mortalibus, ignoramus verumtamem quales deos nos circumdare, et propter hoc oportet recordemur omne momenti puncto dictum poetae Dantis, qui dicit non ad aliud nisi ad virtutem et modum cognoscendi creati sumus et formati. Hoc verum prius donum divinum est quod praevalet postremo. Joachim Grupposo scripsit Joannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||