|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Memoria incorrupta: numerus fui Tantum numerus fui ex aliis innumeris. Numerus impar reapse. Quid interest? Non dicam tamen eum: alii sunt tam digni quam is. Etiamque cella mea carceris ferebat numerum: C¯XVII Cerberi plaga, Auschwitz. In eo continentur omnes numeri eorum qui captivi fuerunt qui nullius pretii aestimabantur sine ulla dignitate prospiciebantur. Quid numerus eorum nisi sigillum in brachio simile hostiis? Deleti iam sunt ex his numeri lapsi iam sunt e memoria anni doloris! A meo numero olim abhorrebam, quem diligo hodie quia superstes, testis referre potest numeros delatos, oblitos dilapsos; qui tamen fuerunt in horrenda computatione damnatorum solo odio contra gentes alterius generis. Numeri tamen fuerunt mortem exspectantes quos autem spretio nec historia abrogaverunt veritatis nuntii. Omnibus qui per saecula passi sunt iniuriam et iniustitiam a similibus dico seu carmen seu fabulam Recordationes in sacco servatae Per vias ferratas frigidas et aequales urbs discedit, et affectus amoventur; inter gentes ignotas et spes novas confusus, locus inexploratus, opus novum me exspectant. Fugiens ad incognita, sibilo vehiculi ferrati solum comitatus ad stationem obscuram, dum dies pervenit ad occasum, tristitiam profundam sentio, dolentes motus cordis. Etiam includit saccus meus recordationes quas non obliviscor, nec possum; laqueus eum stringit ne perdam res cum odoribus suavibus; nodi obturant enim praeteritum meum. Amoenitas locorum nihil mihi significant hodie, nec me allicit. Habitaculum dum iter ago fumo impletur per fenestram fugientem per fauces arboribus consitas, et cum vapore flatus meus ad caelum ascendit densus. Hodie ut heri, inventa inter folia sufflova, bene disposita, domicilia varia me ducunt ad vitam praeteritam. Suspensus utrum an non saccus hic aperiatur, res notas, me concedente, spiritu duco in me; vincula resolvo, et multos post annos recordationes, motus animi, chartulae epistolares signatae dulcibus verbis in angulo et in statione unde iter meum incepit ex eo oriuntur. scripsit Joannes Teresi |
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||