|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS ARMIGERVM ITALICORVM CAEDES Horatius Lectori s. Bello Iraquiano exorto, una cum ceteris nationibus, quae, Americanis faventibus, in longinquam illam orbis regionem contenderunt, Itali quoque ad pacem reparandam populumque tuendum milites miserunt. In quibus Armigeri illi, Italico verbo Carabinieri appellati, fuere principemque obtinuere locum. Rationibus ac muneribus constitutis, Nassirĭam, ubi minus esse periculum putabatur eo sunt consilio Armigeri missi, ut cives inermes defenderent ac iuvarent, nonnula aedificia exstruerent, valtudinariis medicisque opitularentur. Sed pacificos illos milites pridie Id. Nov. a. MMIII nonnulli territores tanta sunt ferocia adgressi, ut XIX Armigeros necarent. Prater Italos violenta displosio IX quoque Iraquianos laniavit. Tam crudeli atque luctuoso nuntio vulgato, non solum in Italis, verum in universis terrarum gentibus commotio et indignatio magnae fuere. Ipse vero ad tantos heroas celebrandos ac memorandos, ad uniuscuiusque sepulcrum humillimo animo miserum hunc florem contristatus depono ac dico. A R M I G E R V M I T A L I C O R V M C A E D E S Vilnia tristis abis, pectus perfusa dolore, vasta per arva silens, meditans quae vulnera gentes conficiant inopes, bello furiante minaci: Ambriphiense* nemus modo nam solatur amoenum 5 floribus innumeris animum croceisque genestis. Tegmine sub viridae quercus fagique patentis tristitias animi ingentes expellere temptas, dum violas humiles et summa papavera carpis. Cynthius interea pectus dum concitat almus 10 bella per Iraquios campos caedesque cruentas, quae populos cruciant domitos, quae luctibus atris impavidos perimunt iuvenes, me carmine maesto concelebrare iubet. Quoque tu nunc pectora, Musa, sedula pertracta digitis doctisque loquelis 15 nunc animum mentemque levem perfunde benigna: tu coeptis ideo faveas, precor, inclita Musa. Tempore cur nostro damnis bellisque premantur innumerae gentes, frustra, mea Vilnia, quaerunt pectora nostra simul, rursum secumque volutant. 20 Vilnia, parce, precor, lacrimis, nunc parce labori, quem dono superi dederunt mortalibus: ipsi deliciis gaudent, nullo tolerante dolorem. Felices laetosque deos accepimus esse, cum nullas subeant curas, quae pectora vexant. 25 Angores quoque nos celeres fugiamus et illos ingratos animis cives linquamus honesti, commoda qui cupiunt vigiles nummosque rapaces, delicias sibi qui quaerunt, qui pectora vasta divitiis satiant, miseri qui corda tacere 30 maesta iubent. Cur damna graves toleramus et ipsi? Italicam caedem memorem cur, Musa, cruentam, effera quid iuvenes doceam nunc facta tyranni, qui gasio iussit pueros matresque necari? milite qui multo instructus terrore minaci 35 oppida Curdorum turmas delere iubebat? Quo ferus ille modo potuit, mea Vilnia, fisus agminibus multis, tam multa nefanda patrare? Et merito: quis enim voluit perferre dolorem tam magnum? nostrum quis erit, qui mente virili 40 temperet a lacrimis rapto pro milite? largos qui non ingeminet fletus? qui tristis in ore perluat imbre genas nitidas natumque per arva submissus vocet? heu frustra crudelia damnet sidera, quae iuvenes teneros rapuere maligna? 45 Armigerum caedes pectus, mea Vilnia, molle sollicitat, fratres turbat tristesque parentes. Tota domus iacet in nigro nunc vulnere, maerens flet populus celebri cantatos laude per orbem. Congregat heu pietas cives ad limina templi, 50 tranquillum quod militibus nunc praebet asylum. Continuo flentes lacrimis fera damna sodales, templa petunt maesti, laquearia luctibus implent. Ipse ego qui canerem reges magno ore potentes, tempore qui prisco, rebus vel nomine clari, 55 magnanimi ducebantur plurisque putantur; qui teneros Veneris possim memorare labores, invida dum fugit heu nimium dulcisque iuventa, hic iuvenes celebrare iubet me Musa dolentem, quos armis solet et vulgus virtute putare 60 invictos, quoniam fortes deserta per arva ad gentem venere citi pacemque tuendam. Petroleum, liquor ille, Deus, fera munera Martis militibus mortem validis et matribus almis inferias tulit ingratas: immitis habetur 65 hic etenim liquor a cunctis dirusque tyrannus. Non gentes inopes, saevo vexante tyranno, terrarum armipotens primor populusque opulentus arbitrio donat, servili solvit honestus colla iugo, sua dona ferens, quae munera dicit 70 caedibus oppressus populus bellisque cruentis; nec cives armis pressos gemitusque cientes neu matres puerosque iuvat, quos durat egestas, quos tormenta premunt, nulla cum pace fruantur. Petroleo capti populi, quod pluris habetur 75 divitiis aliis, urbes pagosque remotos devastant, rabidis armis vestigia delent funditus, illa quidem populi quae mole superba, ingenio fisi, veteres struxere periti. Bella ferunt ubicumque putant tenuisse tyrannum 80 arma, quibus potuit Curdos delere, liquorem re quaerunt vera, tellus quo dives habetur. Horribilem populus victor ciet undique pugnam; undique conspiciunt homines sine sanguine tristes corpora, quae laniata iacent madidamque rubenti 85 sanguine mordentes terram rabiemque ferinam nigra per ora tenent, armis oculisque pavorem caeruleis gelidum mittunt in barbara castra. Intrepidus properat primor, dum victor ad altum pervenit Eufratem bello magnusque lacessit 90 devictos populos armis iaculisque nefandis, curribus ignivomis ratibusque per aethera vectis. Confecto bello, comites sociosque vocavit egregius victor, proprio qui milite arenam Iraquiae sterilem furibundo texerat acer: "Indomitum pepuli patria dirumque tyrannum, qui gasio Curdos infensaque corda necavit. Signa iacent aedesque tenent cum milite cives; illius alta ruunt pulchram simulacra per urbem: libera nunc gens est, sociis nunc indiget illa, 100 milite qui cives valido tueantur honestos. Fecimus haec, paucis populis Angloque iuvante. Agmina solliciti, socii, nunc mittite vestra, si cupitis gentem Iraquiae nunc, iure recepto, libertate frui, miles quam sanguine noster 105 contulerit, fortis bellans deserta per arva". Qui miles tam longinquam contenderit acer Iraquiam, promissa sequens, fortasse requiris, Vilnia dulcis: amor nummum pia pectora duxit, paupertate premente mala, quae funeris horam 110 constituit tristem, fato impendente minaci, armigeris nostris, cives servantibus armis. Quos iuvenes lacrimas fortes, mea Vilnia, lugent Italici pueri, socii tristesque parentes, maesta quibus teneri praecepta dedere gementes: 115 "Castra cito pede contendas, precor: annua merces te faciet ditem. Quis te felicior, alme, his terris nunc, nate venuste, videbitur umquam? Te mulier laetum faciet, quam ducis egenum in tectum sociam, facibus lucentibus; orbam 120 ne facias, cura; fortem te natus habebit: sidera tu feries sublimi vertice notus nomine, quo volitare virum, mi nate, solebis docta per ora; celer miseros inopesque iuvato. Insidias tamen arma levis, mi nate, caveto: 125 indomitos Arabes hostes aluere per arva, sordida quos miros iuvenes penuria durat. Te puer ille videt validum, quem flumina lenta dumetis spinisque fovent sub tegmine palmae. Indomitum ardorem puer ille in pectore servat: 130 infestus struit arva tibi fatalibus armis, protegit ille minas tenui velamine arenae. Insidiis infesta tibi facit ille cruentis crudelis deserta. Minas fuge, nate, dolosas. Quos pueros iuvenesque malos, mi nate, caveto". 135 Auditis quibus, haec mater maestissima: "Solus, inquit, eris, mi nate: deest dilecta puella, quae tenero legat ossa sinu, perfundat odores Assyrios manibus, lacrimans condatque sepulcro marmoreo; ferat ipsa domum cineresque perustas 140 veste tegat pulla, populo plaudente per amplasque illacrimante vias urbis. Discrimina saeva solus adis, mi nate: deest dulcissima mater, vulnera quae manibus tractet luctusque loquela leniat ipsa gravisque fuget pallentia fata. 145 Ibitis Iraquios, iuvenes, sine matre per agros, quae ferat auxilium, docili quae pectora tangat lassa manu, dum nocte vides caeleste per aequor lucentem lacrimans lunam solamque vagantem. Cum tenebrae veniunt atrae, quae sidere caelum 150 conspergunt nitido, matris tu concipis ardens tum desiderium tenerae dulcisque puellae. Non soror heu sequitur maerens, quae fundat odores ante deum patrium, reditum qui donet amoenum". Iraquiam petit intrepidus, dulcissima, miles, 155 curribus ignivomis, armis instructus et illis, auxilium quae ferre queunt, veniente minaci hoste per arva, quibus tegit agmina nocte silenti. Italicos iuvenes hostis populusque putare rebus in incertis comites fidosque sodales 160 cum soleat, tamen ille puer, quem munere vita condonant vigiles, armis spretisque periclis, insidias struit atque necem molitur acerbam. Immemor officii, doni puer immemor instat: nocte favente, venit, qui morte minatur amicis. 165 Foeda per ingratum serpunt contagia vulgus. Insidias molitur Arabs. Mors devorat atra, quos molli iuvenes florent dulcique iuventa, dum generosa manus pueros matresque tuetur, dum pactum populo gratum pacemque favere 170 omnimodis conantur. Ea mercede fuere promeriti, vulgus per quam mulctare scelestos vile solet, subito captum caecoque furore. Indomitos plerumque viros Discordia vicit! Inscia castra vigil valido munimine miles 175 circumdat, sudibus longis filisque lupatis, terreat ut saevos armis hostilibus hostes. Milite destrictis armis vigilante, minaces curribus adveniunt hostes caedemque patrantur. Displodunt subito currus, perfringitur agger; 180 ingentem dynamis foveam puteumque profundum perficit; auditur longe lateque per amplos Iraquiae fines subito fragor undique magnus. Dura sudum murique volant fragmenta per aethra, turbine pervalido valli sublime vehuntur 185 frustra minutatim, laniantur membra virorum, quae sternuntur humi discerpta, cruore fluente corpora per combusta; manent hic militis arma. Heu tantum demens potuit Discordia civis! Ut Boreas sublime vehit calamosque tenellos 190 perfringit nubesque fugant perfrigida flabra, sic venit illa dies, cunctis qua, Vilnia, cuncta in terris linquenda. Gradu mors saeva citato adgreditur iuvenes, quibus immortalia regna exornare cupit. Miles, te gloria caeli, 195 quam meritam Deus ipse suis donavit alumnis, accipiat firmetque novo donoque perenni. Aërinavis, inane vagans, ad sidera tollit clara quibus generosa fuit viridisque iuventa. Quos fortes dulcesque viros caelestia regna 200 accipiant, animos verbis solentur amicis impavidos, miserabilibus qui ferre solebant praesidium celeres gratum, discrimina saeva tollentes. Ne vita quidem iucunda tenetur. Intrepidos multosque viros ad limina Olympi 205 iam Virtus, Decus atque Vigor, Concordia fortis deducunt: hominum clari volitare per ora incipiunt. Pueris matres exempla referre non dubitant, quae bella ferant mortalia corda cum videant tristes. Utinam puerique sequantur 210 temporibus nostris, quibus inscia Virtus habetur, heroes, odium quos funere mersit acerbum. Ut patriae fines laniati corpora tangunt, collacrimant cives, plaudent et nomina clamant, conspicuam Romae donec ducuntur in arcem 215 curribus ornatis, populo lacrimante per urbem. Hic rerum Italicus primor rectorque supremus accipit hos veluti natos, lacrimatur et ipse, corpora cum videat Patriam sine lumine ducta in maestam, dum corda gravi maerore tenentur. 220 Funeribus factis conduntur corpora lecta, lucida quae Virtus exaequat nomine divis, marmoreis tumulis, ingens timor occupat omnes, ne furiens hostis socios comitesque necare insidiis iterum patulis conetur in arvis. 225 Maesta puella sinu cineres dum colligit atras, ambrosios Arabosque manu perfundit odores. Hesperidum nemus heroas, cultissimus hortus, accipiat claros, stabili ut mercede fruantur. Insidias nullas hostes domitique tremendas 230 hic nequeunt ulli valido proferre minaces. Illa fuit tellus longum miranda per aevum: felices homines illic finxere fuisse carminibus, quibus alliciunt heu pectora magna temporibus cunctis, veteres doctique poetae. 235 Hic placida tu nocte capis quoque, Phoebe, quietem: hic genus est hominum, dulci qui pace iuvantur, litibus hic nullis iuvenesque senesque premuntur. Parva tamen nunc silva animos, mea Vilnia, nostros allicit et frigus nobis hiemale profundit. 240 Tranquillam hic nobis divi posuere quietem, Vilnia dulcis, adhuc quam nullus in orbe poeta nec cecinit lyricus, placidis nec vidit ocellis. Captus amore pecus riguis persultat in arvis hic, vituli certant validi frondesque virentes 245 confringunt, arbusta sonant terramque feracem ungue terunt, Venerem teneram dulcemque secuti. Tu nemus hoc cane, Musa, mihi coeptumque secunda postremum: iam Phoebus adest, qui spirat ab alto. Longinquos patriae fines caelumque relinquens 250 Ambriphiense nemus iuvenis servavit in imo pectore cum dulci matris vultuque sororis. Arida conspiciens miles deserta nec umbram inveniens gelidam, dum Phoebus adurit arenas petroleo dives, memorat nemus illud, acerbo 255 corde per arva vagatur. Abest, mea Vilnia, cura: Ambriphiense nemus longe iacet illud ab urbe, pernotum paucis, gaudent qui pace serena et strepitus fugiunt urbis, cum nulla taberna, vespere quo laeti iuvenes contendere possint 260 et tristes animi saltu depellere curas, exstet adhuc; quoniam vitam tranquilla per arva dum pecus atque boves valles mugitibus implent, incola perducit laetus, cum nulla labores damna ferant teneris pueris senibusque morosis. 265 Est locus incultus talis, quae divus amoenum nunc habeat primum simul ac conspexerit ipse. Vilnia, siste gradum, placidis nunc conspice silvam luminibus: tibi nunc licet hic gaudere quiete. Illa quiete tremunt sed enim loca plena sopora, 270 tristia concutiunt animos quia nuntia molles, agricolas turbant vigiles, quia pectora matrum anxia mortifero miscent luctuque molesto. Terrificis hominum bellis nunc corda premuntur: sanguine permanat nunc terra, rorantur arenae 275 deserti lacrimis, maeror perturbat acerbus pectora, cum iuveni nostro scelerata virorum corde manus mortem tulerit furialibus armis. Iurgia cum divum cupiat vitare, per altum aethera praecipites ducit, radiantibus astris, 280 quadrupedes celeremque regit per sidera currum, dum nemorosa petunt celeres loca, Iuppiter ipse, lora tenens manibus firmis, premit acria corda. Hic nemus umbriferum, pelagus turbantibus undis et graciles Borea calamos sublime ferente, 285 languidolum reficit corpus Iovis; umbra superbos pascit equos, fluidas lymphas per saxa petentes. Hic ver purpureis divum simulacra quotannis floribus exornat redolens, hic Iuppiter unus indomitus reficit vires, quas vastus Olympus 290 litibus insanis angit maestisque querellis. Egressus cisio, nemoris per invia solus explanat frontem, curas sanare quiete incipit et pectus gaudet redolentibus almum floribus. Hic ver perpetuum mortalia corda 295 pace iuvat, loca quae messis fecundat aristis. Aetheriae quatiunt venti ramalia silvae, quam passer milvusque petit, veniente procella. Ambriphiense nemus flores summittit abunde: summo etenim gradiente deo, caput eminet altum, 300 arboribusque comae frigidam sublimibus umbram contexunt. Phoebo caelum peragrante serenum, qui laetas radiis messes ardentibus urit, aethera iam demens lustrat Discordia vastum: quem populum diris etenim gentemque fatiget 305 consiliis nescit, quia caeca vagatur et illuc vertit acerba oculos tristes, ubi miles inermis Italicus populum Iraquiae pacemque tuetur; Armigeros celeri miseros petit illa volatu. Nassiriae caedes cogunt effundere fletus 310 agricolas hominesque humiles, quos turbat egestas, Ambriphiense nemus placida quos pace tuetur. Quid faciat miseras gentes, mea Vilnia, scimus, immitis quae damna ferat terraque marique indomitus miles, nulli qui parcit avarus 315 argenti studio, pluris quo nulla pericla mens ducit. Potuit nummum quod caeca cupido! Ambriphiense tamen turbant nemus impia belli nuntia, quae manibus Phoebus conspergere plenis, stelligerum peragrans caelum, solet unus in orbem. HORATIVS ANTONIVS BOLOGNA ----------------------------------------------------------------- * Ambrĭphis, ut apud notarios scriptum invenimus, parvus est vicus haud ab Enŭla (Lenola) longe situs. Olim florens et prosperus, castelli aedificiorumque rudera tantum exstant, quae hedera et silva virens tegunt. Sub monte positum, ad nemus Ambriphiense, cum prope sumptuosum sit deversorium, cui "Ambrifāno" index, nonnulli Romani diebus festis et mensibus aestivis rusticandi causa contendunt. scripsit Horatius Antonius Bologna |
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||