|
|
|
POESIS
Punschstand
Nullum est urbe forum, quod mense ineunte Nouembri
lignea non teneat uina taberna parans.
Dant, quae poma uiris submiserat hortus, aeno.
Omnia mixta coquunt. Additur acre merum.
Dulcis odor gelidas, uini uapor occupat auras:
Vrbs, cum coepit hiems, tota liquore madet.
Ebria paene casas circum gens ridet et haurit
feruida uina, quibus frigora dura fugent.
scripsit
Martinus Zythophilus
|
|
|