Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Septimana Lutetiensis (

Septimana Lutetiensis (IV)

... ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta

Severum templum Dominae Nostrae (Notre Dame) sua allicit simplicitate, quae si accuratius perspicias simplex non est: aedificii frons est hominum et fabularum sculptarum dives, innumerae sunt aediculae in lateribus internis, ab aurificibus Lutetiensibus impendio suo quotannis per duo saecula variis sanctis dedicatae (Dionyso, Aloisio, Theresiae, Genovefae...), quorum suum quisque signum secum fert. Mirabilis est thesaurus, ubi non solum aspiciuntur celebrantium sollemnia vestimenta sed etiam sacra ex auro gemmisque confecta, inter quae thecae sunt ubi crucis et clavorum Jesu Christi reliquiae servantur (licetne aliquantulum eorum veritati diffidere?). Post altare maximum est Corona spinarum, memoria summi sacrificii, vitro cruoricolore operta (in imagine photographica adposita consulto illuminatio programmate computatorio adaucta est, quo aptius Corona ipsa perspiciatur).

Antiqua statio ferriviaria d'Orsay in amplissimum musaeum conversa est, ubi tabulae pictae pretiosissimae servantur saeculorum XIX et XX. Animum me singulariter movent Cervus canibus laniatum (Courbet), Cathedralis Rothomagensis (Rouen) variis anni et diei temporibus a Claudio Monet demonstrata, fluctus vehementes in vico Étretat et a Monet et a Courbet efficti, naturae mortuae Pauli Cézanne, puellae Augusti Rénoir, nox stellis lustrata Vincentii Van Gogh, adolescentes Polynesiae Pauli Gaugin, lacerti Augusti Rodin...

In insula Montmartre caules cum suilla Alsaciae more sumimus: cum frequentissima sit caupona, circa eandem mensam qua comedimus cenant Anglus quidam, Germanus et duo Hispani. Esca Francogallica Unionem Europaeam parvulam convocaverat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: