Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
De itinere Siculo discipulis instituendis (

De itinere Siculo discipulis instituendis (VIII)

De fabula tragica acta

Ut spectaculum tragicum spectemus, in Syracusarum parte cui nomen est Neapolis consistimus, quae nostro tempore Hortus Archaeologicus facta est. De qua Cicero scribit (Verr., II, 4, 119) : “Quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum”. In aëre prope aestivo post meridiem ante cancellos exspectamus: magna turba discipulorum et magistrorum a tota Italia advenientium congregata est: iam apud mercatum multi ab aestu se defensuri capitis tegumenta emerunt atque aquam sibi comparaverunt ad sitim sedandam ante spectaculum tragicum dumque recitatur. Cum diutius exspectatum sit, tandem in gradibus consedimus: interea scaena apparatur. Opus tragicum praebendum inscriptum “Prometheus catenis vinctus” compositum est ab Aeschylo poëta pars trilogiae cuius tantum fragmenta ceterarum tragediarum superfuerunt. In mediam scaenam machina mobilis ducitur patibuli similis ubi deus fictis saxis obstrictus poenam luat; retro scalae ligneae unde Oceanitides descensurae sunt.

De qua re fabula agit? Nuper Iuppiter Saturnum subvertit et Titanos devicit, nuper imperium sumpsit sortesque tribuit. “Tantum Iuppiter liber est”, inquit Imperium, “ceteri subiecti”. Prometheus genus humanum periturum cum pater deum semen hominum exstinguere vellet, servavit eique ignem dedit. Sed non ob malum facinus Iuppiter iratus est: Titanus minax apparet, cum nolit se eius potestati subicere, praesertim quod hic noverit ut vates quo modo impediri possit ne rex deorum regno spolietur. Sed oraculum aperietur a deo cum catenis solutus erit.

Imperium et Vis, atra specie, ducto captivo, incedunt cum Vulcano qui vincula et malleum affert, solus in deum misericors. Prometheum se generi humano auxilio fuisse non paenitet, ille patiens poenam fert. Deinde adveniunt Oceanitides, tragediae chorus, Titani uxoris sorores, eius miseram sortem plorantes. Accedit et Oceanus: frustra ipse et filiae ab eo petunt ut Iovi cedat. Prometheus homines amavit adeo ut ab ipso ignis munere affecti sint a quo omnes artes exortae sint ut natura contineretur, disciplinae traderentur, res numeris cognoscerentur, futura providerentur.

Forte vaga infelix Io advenit divino impetu pulsa narrans de suis peregrinationibus, postquam a Iove violata, in bovem a Iunone mutata est. Prometheus eius fata praenuntiat, novaque itinera per aspera loca inter horridos populos et feras donec Canopum, apud Nilum, perveniat: illic tandem Iovem ei prudentiam redditurum esse; illic eam novam stirpem genituram esse cuius ex posteris Hercules oriatur qui se poena solvat. Ultimus accedit Mercurius quaesiturus pro Iove quod periculum deum regi incumbat, quo modo vitare possit nuptias suo regno perniciosas. Prometheus contra appellat nuntium divinum deorum servum, iterum se liberum esse declarat, se nolle quicquam patefacere, nisi catenis poenaque solvatur. Mercurius ei horrendis poenis minatur, qui narrat de adventu “aquilae fulvae”, “canis alitis ” cotidie iecur rursus crescens voraturi. In tragediae epilogo, terrae motus nuntiatur, dum Prometheus aperte declarat: “Quod patior, iniustum est”.

Res tragediae, vis et iniuria imperii, singulorum libertas, generis humani fatum, etiam nostro tempori aptae sunt. Ad haec adduntur ad spectatores adliciendos, antiqui theatri illecebrae, vestitus et ornatus taetri et insueti, sortem et supplicium dei seditiosi revocantes. Apparatus scaenicus magnam vim habet quamquam hodierno more. Spectaculo confecto, iam vesper adest, aëris temperies satis frigida pro meridiei calore.

Scripsit Lydia Ariminensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: