Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Civitas Forumiuliana

Civitas Forumiuliana (Cividale del Friuli)

Paucis constat nomen regionis Italicae Forum Iulii, Austriae et Sloveniae finitimae, ex Civitate Forumiuliana, hodie "Cividale del Friuli" appellata, ortum esse. Nunc oppidum fere XII milium incolarum, olim municipium ab Iulio Caesare conditum, Civitas Forumiuliana haud longiqua ab Italicis finibus orientalibus antiquum aspectum servat: irruens Natiso flumen in medio fluit, quod superare licet pontem Diaboli (in imagine adposita effictum) percurrentibus. Narratur vetusta fabula propter loci asperitatem incolis pontis exstructio nimis ardua fuisse; qui ergo ex diabolo ipso petiverunt, ut ad arduam operam perficiendam auxilium ferret. Ille hoc pretio se adiuturum esse promisit, si sibi daretur anima primi viatoris qui pontem transiturus esset. Opera perfecta callidi Foroiulienses felem coëgerunt primum transire, cuius anima sola diaboli merces fuit.

Oppidum historicis monumentis abundat, quorum arcanissimum "hypogeum celticum" appellatur: aliquot aulae subterraneae incerto tempore effossae sunt aut ante Romanorum adventum funebrium rituum causa, aut posterioribus aevis ad captivos custodiendos. Templum saeculo decimo sexto aedificatum, loco pristini anno MDII diruti, amplissimum aedificium memoria dignum est: ibi tabula argentea et aurea a Peregrino secundo patriarcha commissa aspicitur, ubi circum beatae Virginis imaginem magna acies sanctorum et prophetarum efficta est. Musaeum archaeologicum apud Palatium procuratorum Venetorum situm est, ubi tam codices aetatis mediae quam reliqua Langobardorum aspici possunt: nam Civitas Forumiuliana sedes fuit primae dominationis Langobardorum ab anno DLXVIII. In musaeo Christiano mira monumenta sunt aetatis Langobardae, sicut Callisti baptisterium (subter effictum).

Placidum et asperum est oppidum, ventis orientalibus gelidum: si super hanc inscriptionem pulsaveris oppidum oculis percurres.

http://www.cividale.net/turismo-e-manifestazioni/visita-virtuale-del-ponte-del-diavolo/

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: