|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
ITER MORAVIENSE De Tantalo in stagno vini siti laborante necnon de mirabili eius salute De bonitate vini variae sunt vero opiniones, mihi tamen videtur potio Bacchi iucundissimi saporis esse temporibus, cum id gustare homini non liceat. Quae tempora interdum iussu medici cadunt, interdum ipsa hominis voluntate, mente perterrita quantitate heri bibendi atque crastini diei crapula. Evenit tamen quoque, ut bibere prohibeamur aliis causis horrendis, ut mihi olim uxorique meae accidit.
Cupido haec aggravit, cum in manus liber cecidisset mystagogi Richardi Nebesky, inscriptus “Moravia Meridionalis – per semitas vinorum”. Quo opere breviter perlustrato, precibus ad sanctum Urbanem martyrem factis, locum eligimus maxime vulgarem, sperantes ibi peregrinatores nullos at verissimos tantum Moravianos vini cultores inveniendos – oppidum Cejc. Hic – cogitabamus – a rebus orbis terrarum optime devertamur, hic manebimus donec valebit manus pocula tenere. E citissimo tramine Vindobonam petente “exsputi” sumus in statione oppidi Hodonin, ubi exspectabat nos tramen unius tantum currus, quod maxima cum molestia vix corpus sui ponderosum per agros movere videbatur. Qua re tamen valde gaudebamus, nam intelleximus nos ita aliam realitatem spatio-temporalem intraturos, ubi tempus si festinet, festinet lente. Ubi semper adsit otium ad opes vitae aestimandas, quarum haud minimi momenti sit certe vinum. Rem bene coeptam esse monstravit et hoc, quod in deversorio parvulo, ubi sistitimus, primi omnium temporum - ut nobis herus dixit - hospites alienigenae fuimus. Cejc vix pulchrum oppidum dici possit nullaque habet monumenta visendi digna, nisi fortasse veterrimum (anni 1790) prelum uvis exprimendis in foro quodam sub Iove manens aut sacellum viarium sancti Caietani (anni 1722). Adest ei etiam fons sanabilis sanctae Heligae, cuius aquae dicitur morbos alvi mederi, si aliquis ita audax sit, ut bibet potionem hydrosulphuro graveolentem (inde nomen Bohemicum fontis Smrad’avka ‘Foetida’). Oculum allicit etiam permagna mola medio in oppido sita. Primi oppidi incolae necati esse habentur aut a Tartaribus aut a Husitis et deinde imperatrici Hansburgae Mariae Theresiae necesse erat oppidum denuo collocare, vinicultores Lotharyngiae huc adducens speransque eos optime usuros collibus locum circumscribentibus. Non frustra sperabat imperatrix – Cejc optima vina hodie producit et adhuc via principalis oppidi nominatur Francouzska (Francogallica).
Lagoena ergo cocacolae epota deversorium repetimus animis valde demissis. Hic tamen miraculum: in ianua stat herus, manu tenens instumentum mire vitreum, quasi lagoenam cum longissimo cervice, dicens: “Mos mihi est hospites meos prima nocte recipere bonis e vinea mea”. Et sine mora ducit in cellarium, plenum doliorum ventriosissimorum. In quorum unum instrumentum suum vitreum immergit, labiis e cervice aerem sugit, sinens liquido albo lagoenulam impleri. Deinde, digito foramen lagoenae claudens, vinum ad pocula portat. Degustatio incipit ab albis minime firmis usque ad gravissima genera vini nigri, quorum vinorum praeter supradicta memoria servare valuimus Neuburger et Ruland (Burgundum album). Maxime tamen gloriatur herus noster sui Lusitani Caerulei in... roseum colorem mutati. Nam si tractatur ille Portugallus more vinorum alborum, id est statim post vindemiam prelis datur, sine mora scilicet circiter decem dierum, ut mos est cum nigrigenis uvis agere, accipimus liquorem roseum iucundissimi saporis. Gustavimus ita, caseis comitantibus, undecim duodecimve vinorum genera, nonnulla bis aut ter repetita nobis id poscentibus, de omni generi culturae discens haud pauca, quae scientia tamen non longe – aliter quam vina - in capitibus mansit. Finem degustationis iam appropinquantes nullas difficultates plus sensimus dialectum Moravicam intellegendo, credentes omnes gentes Slavicos non tam abhinc longe uno sermone locutas esse. Meminimus etiam herum, degustatione finita, omnino serio rogasse: “Quod ergo genus sit nobis hodie bibendum?”. Erat haec nox post diem percalidum. Meminimus nos usque fere ad diluculum in hortu una cum hero sedentes manere vino eius fruendo. Sed nullo modo in memoriam revocare crastino die potuimus, nec hodie possumus, quale vini genus ad bibendum tunc elegerimus. Scripsit Stanislaus Tekieli
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||