|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
PERIEGETICA
Refrigeratio Popradiana
Tatras montes, qui peregrinatorum pigri sint, admirari possunt e percommodo tramine electrico, quod iuxta totum latus meridionale horum montium currit. Natura ipsa favet talibus peregrinatoribus, nam incendiis permagnis ante nonnullos annos deletae sunt silvae densae, quibus vestiebantur pedes montium, nunc ergo aspectus ad cacumina Tatrarum undique praebetur. Mihi, praeter pigritiam, praetextu erat, ut altos montes non aggredirer, quod nive iam cooperti essent. Qui tamen re vera eas videre cupiant, possunt tramine funali ad ipsum Cacumen Lomnicae (Lomnicky stit, 2.635 metris super faciem maris) itinere sex chiliometrorum per aera vehi - auctori huius symbolae satis erat aspectum montis admirari in tepido ac amoeno lacu thermarum deversorii "Aquapark" fluitando.
Cur tamen id fecerim? Nam extrema nova semper experiri amo necnon effectum excitationis endorphinorum exspectavi, quo effectu disciplina criotherapiae nitatur. Condicia enim extremalia pugnans corpus nostrum hormona illa producit, quibus efficitur ut multo magis solito... vitam amare incipiamus. Inter iuvenes exempli gratia endorphina producuntur, cum in amorem corda eorum cadant. Iuventatem ergo quasi revivere cupiens maxime me deceptum putavi cameram doctoris Potocky relinquendo - nihil praeter frigorem sentiebam, nihil prorsus! Revertus sum ergo in lacum fervidum, postea in cauponam, deinde in deversorium, deinc in lectulum et tunc - miraculum! Tres quattuorve horis post sessionem criotherepeuticam me felicissimum hominem in mundo gradatim, sine ullo huius rei alio casu, sentire coepi. Perdiu in somnum labi non potui nec re vera cupivi, nam tam optimo in statu mentis manebam nec vanescere hoc phaenomenon volui. Qua in mirabili felicitate mansi usque ad horas postmeridianas diei posteri. Omnibus ergo, qui suicidium contemplent, suadeo: inspicite prius cameram doctoris Potocky! Scripsit Stanislaus Tekieli
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||