Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERIEGETICA
Augusta Raurica

Augusta Raurica

Si quis vestrum per pagum Helvetiorum Basileam Agrestem (Baselland) peragrans vestigia temporum antiquorum admirari velit, in vicos Augst et Kaiseraugst se conferat, ubi ruinas Augustae Rauricae visitare licet. Quod oppidum a Lucio Munatio Planco, Iulii Caesaris ipsius amico et legato, anno XLIV ante Christum natum conditum, antiquissima est Romanarum coloniarum in Rheni fluminis valle. Post annos ducentos viginti millia incolarum ibi vitam agebant. Officinis et commerciis florentibus, nihil deerat quod in coloniis ex more aedificabatur: forum curia basilica theatrum (in imagine adposita) thermae templa tabernae.

Post immanem terrae motum, qui anno circiter CCL post Christum natum factus est, et Alamannorum proximam depopulationem, aedificata sunt in planitie ad Rhenum vergente, ubi hodiernus est vicus Kaiseraugst, nonnulla castella quorum intra moenia confugerunt superstites. Ibi saeculo IV p. C. n. ineunte exstructum est Castrum Rauracense, diu imperii finibus magni momenti praesidium, ubi legio prima Martia sedem suam posuerat.

Andreas Ryff et Basilius Amerbach anno MDLXXXII primum oppidi reliqua effodere coeperunt; ad hunc diem omnia loca, ubi Augusta Raurica et Castrum Rauracense fuerunt, indagata sunt. Sub divo reliqua theatri, moenium, portae, curiae, amphitheatri admirari licet; furnus etiam, thermae, cloacae, cellae vinariae, fornax latericia visitatoribus patent. In Domo Romana imagines et res ostenduntur temporum illorum; discipulis "Dies Romani" parvo pretio praebentur, quibus vita Latina cotidiana demonstratur: lingua Latina tantum diebus illis uti licet.

Rerum Romanarum amantibus locus ille minime neglegendumst!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Catherine Gauchon
Artiste peintre


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: