Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

PERCONTATIO
Rzeczpospolita:

STUDIOSUS ISRAELIANUS DE STATU RERUM IN AFGHANISTANIA

Bellum iam esse perditum

Ab actis diurnis Polonorum "Rzeczpospolita" divulgata percontatio Martini van Creveld, periti strategiae militaris Universitatis Hebraicae Hierosolymis

Rzeczpospolita: Possumusne adhuc, nos scilicet terrae-sociae foederis NATO, e bello Afghaniensi victores discedere?

Martin van Creveld: Si victoria significet terra Afghaniensi potiri, responsum est: non. Non vestra victoria fiet in hoc bello.

Rzeczpospolita: Sed praesidens Obama modo annuntiavit se missurum additicia agmina 30 milium militum...

Martin van Creveld: Est id tantum iactura pecuniae at multorum hominum. Quod solum restat US-Americanis faciendum, est cogitare de honorabili exitu e hac terra. Quod frustra conati sunt facere in Vietnamia et nunc conantur in Iraquia. Obama nuper nuntiavit suos de Afghanistania revocatum iri abhinc post 18 menses. Si ego dux Talebanorum essem, simpliciter iuberem meis ad tempus anni semis exspectare donec US-Americani domum petent.

Rzeczpospolita: Unde tanta vis Talebanis contra potentissimum exercitum mundi? Sicut antea contra milites Sovieticos et, saeculo undevicesimo, Britannos

Martin van Creveld: Machiavelli putabat esse duo genera civitatum. Primum genus esse civitatem centralisatam, quae scilicet ex uno loco gubernatur. Hanc perdifficile est vincere, sed semel victa, in potestate victoris manet. Alterum genus esse terram decentralisatam, ubi scilicet permultae gentes regionesve de facto se ipsas regunt. Hanc facile vinces, sed dificillime tibi subordinatam tenebis. Pro dolor Afghanistaniam esse terram alterius generis. Iam Alexander Magnus potiri Afghanistania nequivit, licet agmina sua hanc terram transiverint.

Rzeczpospolita: Ubi ergo error US-Americanorum?

Martin van Creveld: In anno 2001, in ipso belli initio. Americani decreverunt se bellum de aere victuros. Aeroplanis tamen potes cum maximo successu pugnare contra exercitum regularem, sed non contra bellatores-monticolas. Si ingentes copias terrestres initio belli adhibuissent, fortasse motum Taleban maxima e parte delevissent. Nunc nimis sero est, ut hoc faciant.

Rzeczpospolita: Fortasse solutionem belli dabunt consilia politica? Fortasse Afghani bene accipient systema democraticum?

Martin van Creveld: Conata Americanorum convertere Afghanos, sicut Iraquienses, spatio nonnullorum annorum ad fidem democraticam absurdum purum puto.

Rzeczpospolita: Meliusne esset invenire Afghanis monarcham?

Martin van Creveld: Ita puto. Russi vicerunt bellum Tsetseniense non vi militum sed pactando cum potentissima gente huius terrae, cui auxilia dederunt, ut superaret alias gentes. At US-Americani in Afghanistania? Contempserunt systema gentilicium ac promovere conati sunt regimina plebis. Sed plebs nulla auctoritate fruitur inter Afghanos.

Rzeczpospolita: Rebus ita stantibus fortasse negotiandum sit cum ipsis Talebanis?

Martin van Creveld: Sed hi nolent negotiari. Exspectent, donec Americani terram relinquerint post 18 menses.

Rzeczpospolita: Quid tunc?

Martin van Creveld: US-Americani relinquent post se Cabuliae debile regimen pro-Americanum. Quod mox superabitur et omnia redibunt ad statum rerum anni 2001.

 

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 25/12/2009 18h08



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: