|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt. De migrationibus EuropaeisGenus humanum ab initio migrationes fecit, nam - quantum putatur - primi homines orti sunt in Africa, ex qua in Asiam et Europam migraverunt; deinde Graeci et Carthaginenses et Romani sua vice migrationes in reliquas plagas duxerunt; Romanaeque coloniae per totum orbem tunc notum sunt conditae. Post Americam repertam, illuc immigrarunt primo Europaei postea reliqui, sua instituta, mores, linguam apportantes; nostris vero temporibus migratio non minuitur sed contra incrementum ubique capit, adeo ut in ipsam Europam advenae multi in dies immigrant; inde rogantur et approbantur leges quibus politica sive doctrina migratoria sanciatur; quae leges plerumque restrictiones statuunt, sed non pariter; intra vero Unionem Europaeam, incolis cuiusque nationis liberum transitum in reliquas datur; aliter autem agitur de incolis, qui in Unionem Europaeam ex reliquis terris immigrant, nam hi aliquibus restrictionibus afficiuntur. Apud Migrationis Internationalis Prospectum anni 2013 [1] , leges de migratione astrictae in Unione Europaea paulatim dictantur ne nimii migrantes introeant; iis tamen advenis, qui iam in Europam pervenerunt, legibus favent et beneficia socialia, vel cessationis subsidium, eisdem praebentur; attamen de immigratione apud politicos disceptationes in Europa ortae sunt, propterea quod quanto maiora sint beneficia socialia tanto plures immigrantes alliciuntur; inde patet ut eae nationes, quae nimia beneficia socialia immodice praebent, immigratione quasi poena castigantur [1] International Migration Outlook 2013 editus ab Organizatione ad Oeconomicam Cooperationem et Progressum (litteris Angl. OCDE). Scripsit Paulus Kangiser - 16/02/2014 22h40 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||