Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Solis die 26 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
QUID AB HOLLANDE EUROPAEI SPERANTNationes Europaeae,

Quid ab Hollande Europaei sperent

Nationes Europaeae, quae nunc parsimonia afficiuntur et cives ob id ipsum irati conclamant, sperant Franaciscum Hollande vitas suis concivibus paulo leviorem agat; suffragis in Francogallia pro Praeside Hollande ostenditur altera via ad exitium Euronis vitandum, quae via postulat minus parsimoniae ne subsidia publica minuantur:  immo Status pergat dare beneficia.

Respublica in Statum Benefactorem pervenit cum ii, qui gubernant, civibus promittunt hodiernam futuramque securitatem et talem vivendi facultatem ut minimo labore victum facile adipisci atque opes in senectutem aetate immatura satis obtinere possint. Cui vero hic Status prosit?  Imprimis prosit iis, qui rempublicam tenent, eo consilio ut postestatem publicam statutis lege comitiis sibi conservent, neque tamen omni populo, qui credit beneficia fore sempiterna sine rerum oeconomicarum respectu. Sine enim aptis regulis et condicionibus, operariis atque inceptoribus, ut efficientiam productivam promoveant, tota oeconomia et labitur et tandem diruitur, quod nunc ubique in Europa videmus.

Franciscus Hollande, qui est socialista et nempe putatur Statui Benefactori favere, quid agat in praesidiatu suo Europaeis vigilandum est, nam si Angelam Merkel adversatur et loco parsimoniae subsidia civibus offerret et daret, difficile vitare posset nefarios Francogalliae effectus. Periculum igitur instat ut cives, qui Hollande candidato faverunt, nisi res in melius se vertant, in iram denuo ob falsam spem ibunt, neque erit novam viam ad oeconomiam recuperandam.

Scripsit Paulus Kangiser - 18/05/2012 18h02



Nuntii Latini Catinenses

Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses


ANL

BREVES Genuae sollemnia funera Andreae Gallo facta sunt cum pauperum lacrimis, pacis vexillis et manibus clausis.
Post magnam diruptionem, quae Cabuliae evenit, milites Afgani cum Talibanis totum diem dimicaverunt.
In Canadia homosexuales qui sanguinem aegrotis tranferre velint, caelibatum servisse debent.
Genuae mortuus est Andreas Gallo, presbyterus catholicus pauperibus et derelictis per totam vitam deditus.
XXIV homines Oclahomae ob turbinem interierunt, inter quos aliquot pueri et puellae in diruta schola.


SCIENTIAE
INSOLITA
POLITICA
IN ORBE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: