Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
SITIS RARESCIT

SITIS RARESCIT

Cervesiam rarius consumi quam umquam antea

Sitis rarescit: Germani hôc anno multo minus cervesiae bibêrunt quam anno 2006. Praeceptor Unionis Braciatorum* Germanicae interrogatus monet exspectandum esse hanc inclinationem annis futuris exauctum iri. Multiplicitatem bracinarum periclitari.

Berolino ex urbe – Tantulum cervesiae Germani numquam potaverunt: Petrus Hahn dux negotialis Unionis Braciatorum Germanicae ephemeridi „Welt" dixit consumptum singularem trinis partibus centesimis ad 112,5 l (centum duodecim – virgula – quinque litras) deminutum esse. "Annus 2007 (bis millesimus septimus) Germanicae oeconomiae braciatoriae fuit annus malus."


Urceus cervesarius, qui tollitur in tabernaculo cervesario a.2007, tempore Octobralium Monacensium: His annus braciatoribus fuit improsperus.

Causae sitis deficientis a Petro Hahn afferuntur tempestas mala et mutatio demographica. Praeterea anno proximo praeterito proventum propter certamen pedifollii mundanum perquam bonum fuisse. Anno 2006 (bis millesimo sexto) ex septem annis primo consumptus cervesiae exauctus erat.

At Unio Braciatorum Germanica non exspectat annis futuris rem meliorem factum iri. Petrus: "Necesse est" inquit „nos exspectemus consumptum cervesiae diutius deminutum iri." Ita fit, ut post breve augmentum anni certaminis mundani 2006 continuetur inclinatio decrescendi, quae iam valet ex annis nonagenariis.

Unio Braciatorum Germanica opinatur venditione deminutâ etiam effectum iri, ut deminuatur multiplicitas bracinarum Germaniae. Petrus quidem non putat braciatores decocturos esse, sed dixit annis venturis bracinas saepius unam ab alterâ receptum aut inter se coniunctum iri: "Experiemur etiam maiorem vim habituros esse magnos braciatorum greges." Unio indicat in Germaniâ exstare 1284 (mille ducentas octoginta quattuor) bracinas – tot bracinae exstant in nullâ aliâ terrâ. At interim a decem bracinis omnium maximis venduntur 70 (septuagenae) ferê centesimae partes cervesiae Germanicae. Necnon haec portio dicitur medio iam temporis spatio transacto valdê exauctum iri.

______________

*brāciātor, -ōris m. – Angl. brewer; Fr. brasseur; Theod. Brauer. - brācīna, -ae f. – Angl. brewery; Fr. brasserie.; Theod. Brauerei. -

Hanc relationem d.23.m.Dec., a.2007, h.20.08 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - - 21/01/2008 14h35



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: