Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 24 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
De tribus paeninsulis Europaeis

De tribus paeninsulis Europaeis

Hispani cives parati sunt ut, rebus oeconomicis adversis, penuriam stoice ferant; sic comperitur ab exitu comitiorum, qui Marianum Rajoy reipublicae rectorem fore nuntiarunt. Is enim cordatus est neque cupit amplas oeconomicas atque politicas mutationes agere, sed id quod ad operistitium superandum necesse pertinet; eidem quoque faverunt cives qui factionem socialisticam secuti erant, quia Rodríguez Zapatero (Sutor) eos fefellerit. Praeterea dexterani plurimi ad comitia adfuerunt dum multi siniestrani domi permanserunt, quorum vero candidati in postulando affirmabant Marianum Rajoy, si vinceret, omnia vel multa beneficia publica esse suppressurum. Sinistrani enim largificam rempublicam (welfare state) amant, ita ut medicinae et educatio et securitas socialis omnibus gratis a fisco dari oportere exsistiment. Inde quidem status oeconomicus valde laesus, magnis expensis quaestuque deficiente, multique operarii operistitio afficiuntur.

In Italia Marius Monti oeconomista, qui in Commisione Europea commisarii munere 9 annos functus est, administrationem fiscalem reformandam censet. Itaque vectigal valoris additi, quod Silvius Berlusconi de viginti centesimis (20%) ad unam et viginti (21%) auxerat, Monti putat ad viginti tres (23%) esse perducendum, et augendum quoque primae domus emptae vectigal. Dicitur respublica a technocratis nunc esse regenda, ipse Monti esse oeconomista, qui aliquas penurias a civibus deberi tolerari censeat, adeo ut arca fiscalis reintegretur et Italia in Euronationibus maneat.

Luca Parademos etiam oeconomista rempublicam Graecam regendam aliquos dies abhinc suscepit; at nolit litteris promittere se obtemperaturum esse condicionibus a Fundo Monetali Internationali impositis, ut Graecia pecuniam acciperet ad gravissimum statum superandum: fides a se data sufficiat. Quamvis hiuis ministri primarii verba sint honestissima, Angela Merkel et Nicolaus Sarkozy, e quibus opes praecipue venirent, id non sufficere censent. Papademos vero ­ ait - si scriptum signaverit dignitas nationalis laedatur; fortasse cives Graeci perperam videbunt nexum rite et sancte confectum. Praeterea - ubique perspicitur - in hoc summo discrimine res mensariae male se habent propter eos qui nuper fidem datam fefellerunt vel rationes fiscales finxerunt.

Omnia igitur ab hoc pendunt: utrum politici ceterique cives ab oeconomistis et technocratis se sinant gubernari annon.

Scripsit Paulus Kangiser - - 03/12/2011 12h25



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: