Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Ucrainae senatus

Ucrainae senatus

... praesidem munere removit

Die 22 mensis Februarii Ucrainae senatus Praesidem Yanukovich potestate privari decrevit, cum eum accusaret quod iura hominum violasset, simulque Juliam Timoshneko, priorem Praesidentem e carcere dimitti. Sub omnium oculis adhuc sunt proeliorum horrendae imagines quae commissa sunt in foro Libertatis urbis capitis Kiev, ubi reclamantes et custodes publici inter se conflixerunt: circiter centum perierunt, quingenti saltem vulnerati sunt. Post caedem Praeses Ucrainae Yanukovich reclamationibus cesserat et foedus fecerat cum partibus adversis, deinde evanuerat. Alteri Yanukovich in urbem Kharkiv, apud Russiae finem, presidium suarum partium confugisse opinati sunt; alteri eum in quandam exteram nationem discedisse. In eadem urbe interea e custodia dimissa est Julia Timoshenko; turba hilaris ad carceris portas clamans “Te exspectamus” concurrerat.

Reclamantes opulentissimam sedem, non longe ab urbe capite, praesidis expulsi occupaverunt; si perspexeris quomodo exstructa sit, quam lauta, quantum pateat, quot partes et munera sive aedificiis sive hortis agrisque, domibus regiis imperatorum antiquitatis Romanae comparare poteris.

Nunc adversatorum factio imperium sumpsit: nova suffragia ad novum Praesidem eligendum indicta sunt ad diem 25 mensis Maii. Plurimi administri et senatores regiminis deiecti evanuerunt. Exercitus et custodes publicae securitatis se populo servituros declaraverunt. Victi et victores concordes clamaverunt : “Gloria sit Ucrainae!”

Hodierno die publice Arsen Abakov, administer negotiis rei publicae praepositus, munere ad tempus dato, enuntiavit Praesidem amotum comprehendendum esse; tamen ignoratur quo ille se contulerit.

Scripsit Lydia Ariminensis - 24/02/2014 22h12



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: