Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 20 mensis Junii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De feminis Sauditis in regis Consilio

De feminis Sauditis in regis Consilio

Nunc primum triginta feminae consident munus quattuor annos expleturae apud Consilium ad sententiam proferendam nomine Arabico Shura nuncupatum. Quod rex Abdullah , qui consiliorum CL ministros cooptavit, ante biduum, rebus novis indulgens, prope dicam, decrevit. Dominus provecta aetate LXXXVIII annorum etiam constituit ut quinta munerum pars ex centum (20%) posthac feminis relinquatur. Res maximi momenti deliberata est in locis ubi religio Mahometana alta est, in civitate qua mulieribus itinera facere, in opere esse, se in exteram nationem conferre ad studendum, cuidam nubere, devortium facere, deduci in valetudinarium, invito viro tutore, non licet. Condicionis mutatio, anno MMXI ab eodem Consilio praenuntiata, data feminis etiam eligendi facultate in comitiis municipiorum anni MMXV, melioris iuris tantum speciem ostendit. Consilio de consultatione Shura non potestas est legum ferendarum sed tantum sententias proferre quas regis iussu leges fiant. Praeter alia decretum est feminis selectis observandos esse mores legis Islamicae: iis esse ingressum et subsellia divisa: alios alias conspicere non licere. Non praetermittendum est quin haud facile humili loco natae admittantur: inter selectas duae filiae duorum qui iam reges fuerunt.

Apud rete sociale (Twitter) pars nova societatis Sauditae se declarat spe destitutam; centenae in commentario “Novum Consilium Shura non mea vice fungitur” (hashtag the-new—shura—council—does—not—represent—me) suam dissensionem effuderunt: Sauditae, ut breviter dicam, sibi ius et veram libertatem vindicant, ut narrat Haifaa Al-Mansour in opere filmico inscripto “Birota viridi colore”, cuius in fabula puella cupit birotam: sed apud eam mater est laborans, antiquorum morum praeceptis oboediens et magistra quae eorum morum partes agit. Non tamen desunt novitatis signa: anno MMXI rex Abdullah gratiam fecit delicti puellae decem verberibus condemnatae quod autocinetum ducere ausa esset; praeterita aestate feminae primum in ludis Olympiadis certaverunt. Eodem tempore tot quae vituperentur digna sunt. Ordo Nationum Unitarum nuper reprehendit quod ad poenam capitalem iudices descendissent adversus puellam infantariam Cingalensem de infanticidio accusatam.

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/01/2013 21h52



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES In magnis urbibus Brasiliae vehementes reclamationes ortae sunt contra pretia aucta et ingentia impendia ad certamina pedifollica mundana et Olympia paranda.
Rectores octo maximarum orbis civitatum post conventum in Hibernia de vectigalium evasoribus repugnandis convenerunt; minime de bello Syriaco.
Tribunal supremum Hellenicum statuit non licere rete televisificum publicim ERT a regimine claudi: quod cras transmittere recipiet.
Dum rectores et praesidentes octo potentissimarum civitatum in Hibernia septentrionali conveniunt, Russi negant zonam volatui interdictam supra Syriam instituendam esse.
Constat custodes publicos Constantinopoli exulceranti umore "Jenix", ex capsico expresso, ad reclamentes repellendos usos esse.


ATHLETICA
POLITICA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: