Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 30 mensis Junii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Assad rursus in publicum prodiit

Assad rursus in publicum prodiit

Spatio VII mensium intermisso Bashar al-Assad rursus in publicum prodiit acriter in civitates occidentales, in vicinos Arabicos et in eos invehens, qui regimini suo oppositi essent. Praeses Syriae paratus esse videbatur ad bellum continuandum: tam diu pugnatum iri, dum omnes territores e Syria fugati essent, Assad in theatro musico Damasceno frequentissimo asseclis plaudentibus clamavit.

Hoc bello nationem Syriam cum suis hostibus dimicare, scilicet cum homicidis societatis Al-Quaida et cum hominibus sceleratissimis. Quos cum nomine religionis caedem facerent, civitatem eversuros Syriamque deleturos esse.

Gubernatores Arabicos occidentales Assad vehementer incusavit ob auxilium, quod adversariis suis ferrent; sed illos perfidiae poenas daturos. Cum civitates rebus Syriacis commodi sui causa intervenirent, se Russis, Seris et Persis magnam habere gratiam, quod interventiones semper pernegavissent. Persuasum esse sibi Syriam ex hoc bello fortiorem exituram. Praeterea auctoritatem suam minui se non passurum nulliusque iussa se secuturum.

Cum haec diceret, identidem asseclarum ovantium audiebantur hae fere voces: “animis nostris et sanguine nostro te defendemus!”

Assad, quod iam anno superiore proposuerat, hac quoque oratione repetivit: se concilium velle convocare ad reconciliationem concordiae, praeterea se esse paratum ad constitutionem rei publicae renovandam et ad comitia habenda. Sed nullo orationis loco id cogitare visus est, ut munere se abdicare vellet. Immo “altera manu”, inquit, “rem publicam renovabimus, altera territores delebimus.” Solutionem adhuc in irritum cecidisse, quod inter adversarios suos nemo esset, quocum de ea re agere posset. Tamen se suosque semper paratos esse ad dialogum; se colloquia non recusare nisi cum iis, qui patriam peregrinis vendidissent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 07/01/2013 23h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Denuo infra limen 50 USD per dolium praebetur petroleum. Hora 13:42 dolium petrolei Brent venundabatur 49,02 dolariis.

Aliquantulum carior fit libra Britannorum, postquam erga franco Helvetorum amisit 10,97% pretii (nunc vilior est franco "tantum" 9,34%, pretio ante Brexitum comparata)
Computus victimarum in aeriportu Constantinopoli crevit usque 41 mortuos ac 239 sauciatos. Secundum ministrum primarium Turciae, ream huius actus tromocratiae esse Civitatem Islamicam.
Altero die, post duos dies casuum gravissimorum, crescunt denuo tituli negotiationum in foris mundanis. Hora 13:30 (zonae temporis Europae mediae) index maximi momenti 50 negotiationum Europae (Eurostoxx 50) crevit passu 2,57%.
Saltem 28 homines vitam amiserunt, 60 sauciati sunt in binis ictibus tromocratarum contra aeriportum Constantinopolitanum.
Agentura aestimatoria credibilitatis fiscalis S&P minuit duobus punctis – ex AAA in AA - notam Britanniae. Causam esse praedictiones difficultatum oeconomicarum propter Brexitum. Agentura Fitch minuit suam Britanniae notam uno puncto - ex AA+ in AA – cum prospectu negativo.


OECONOMIA
INSOLITA
POLITICA
OPINIONES
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: