Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Augusti 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE HORRENDA PUEORUM CAEDE

De horrenda puerorum caede

Adamus Lanza, adulescens viginti annorum, mente alienatus, in civitate Connecticut, Oppidi Novi (Newtown), circiter centum kiliometra a Novo Eboraco infandam caedem apud scholam puerilem patravit: XXVII perierunt ex quibus XX pueri variae aetatis inter quintum et decimum annum. Armis instructus , ante triduum in scholam irrupit ubi ipse discipulus fuerat, ubi mater magistra erat quae a filio domi eodem mane occisa erat. Horribile dictu, arma ipsi matri erant, eorum studiosae collectrici. Adulescens nigris vestimentis cum thorace antiglandario et quattuor armis ignivomis quasi ad bellum se conferret, centum saltem glandes metallicas caeco impetu emisit; iam ingrediens, statim praesidem et scholae psycologam occidit. Sed atrocior internecio parvulorum facta est: totus grex ludi infantilis iam non nominatim appellatur, quia non respondere potest. Postea cognitum est de maxima magistrarum duarum virtute: altera complecta discipulos usaque corpore ut scuto usque ad extremum exitum defendit; altera ianuam conclusit et XX discipulos abditos in armariis servavit; praeses autem antequam occisa est periculum sonitu conclamavit.

Scelestus mortuus in ludo inventus est: incertum est utrum sibi letum consciverit an occisus sit. Praeses Obama cives lacrimans adlocutus est ac tam acerba funera deploravit, etiam magistras aliosque qui immerito perierunt commemorans. Interea controversia exorta est de usu armorum ac de nimia commoditate ea comparandi.

Scripsit Lydia Ariminensis - 16/12/2012 20h31



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Ob immigrationem 1,14 mln hominum numerus incolarum Germaniae crevit anno 2015 passu 1,2%, usque 82,2 mln.
Plus ducentos homines mortuos esse et quadringentos vulneratos, duo triave oppida paene funditus deleta - esse computum novissimum terrae motus qui Umbriam vastavit.
Saltem 21 incolae oppidi Amatrice mortui sunt in tremore terrae magnitudine 6,2 graduum Richterianorum. *** Currus loricati Turcici Syriam intraverunt, ut agmina Civitatis Islamicae adorirentur prope urbem Tarabulus.
Primis quattuor diebus cum civibus Norvegiae apostasin electronice perfcere liceretur, 15 milia hominum ecclesiam Lutheranam reliquerunt.

Primo dimidio huius anni fines USA cum Mexico conati sunt contra legem transgredi 26 milia puerorum parentium aut tutorum carentium.
Saltem 51 convivae nunptiarum mortui sunt propter displosionem suicidiariam tromocraticam in urbe Turcica Gaziantep.


ATHLETICA
OECONOMIA
INSOLITA
OECONOMIA
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: