Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 29 mensis Aprilis 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Signa pactionum

Signa pactionum

Praesidens Aegyptiorum Mahometus Morsi decreto mutando, quo amplissimas facultates sibi tribuerat, promptus est: hunc nuntium retulit minister primarius Hisham Kandil; exercitus interea omnibus factionibus politicis suadet, ut colloquia pacis gratia habeantur, ne in peiora patria incidat. Acta diurna Pyramides (Al-Ahram) adfirmat decretum praesidentis probatum esse, quo exercitui munus tribuatur cum astynomis tranquillitatem publicam usque ad suffragia servandi .

Solis die Cairi post noctem quietae reclamationis, obsident centena oppositorum sedem praesidentis in insula Heliopoli, militiis curribus flis spinosis circumpositis inaccessibilem. Maxima factio oppositorum Frons Salutis Nationalis, a Mahometo El Baradei ducta, negat colloquia sic stantibus rebus, militibus videlicet adgrediendo paratis, habenda esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 08/12/2012 23h30



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Tromocratae islamistici gregis Abu Sayyaf occiderunt civem Canadiensem John Ridsdel, qui ut peregrinator ab istis captus erat mense praeterito Septembri in insulis Philippinis.

In ictu agminum coalitionis sunnitarum in Al-Kaidianos Iemeniae necati sunt plures quam 800 huius gregis bellatores; recaptam ab Al-Kaidanis esse urbem Al-Mukalla.
POST LONGVM TEMPVS RESVSCITATA EST "EPHEMERIDIS" RVBRICA "CRATER NVGARVM". INSCPICITE, LECTORES, FABVLAM DE CANE EBRIO!
Mortuus est 57 annorum Prince Rogers Nelson ("Prince"), cantator multa musicae genera – R&B, funk, soul, dance rock et pop – cantans.
Loco praesidis Andrew Jackson US-Americani habebunt in chartinummo 20 dollariorum imaginem Harriet Tubman, mulieris nigricoloris, quae in bello civili (1861-65) pro Unionistis militabat
Magna cum praestantia super alios candidatos, Donald Trump victor discessit praeelectionis republicanorum in US-Civitate Neoeboracum (New York) habitae.


POLITICA
OECONOMIA
INSOLITA
INSOLITA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: