Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 4 mensis Augusti 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Caedes renovatur in oriente medio

Caedes renovatur in oriente medio

Totam noctem exercitus IsraŽlianus et armati Palaestini missilia utrimque invicem conicere perrexunt, belli periculum in oriente medio renovantes. XXXXIII victimae summatim ex utraque parte adhuc numerantur.

Gazae (unde imago adposita) ducenta loca ab IsraŽlianianis nocte praeterita percussa sunt, inter quae vel sedes ministri primarii Palaestiniensis Ismail Haniya et domus Hamae ducis cuiusdam in profugorum castris Jabalyia: ubi missile per anteriorem parietem penetravit omnia intus ad nihilum reddens, triginta homines necnon aliquot pueros in frequentissima insula vulneribus afficiens. Etiam Rafae complura missilia coniecta sunt, ut cuniculi armis transferendi sestinati destruerentur. Nuntii exercitus IsraŽliani dixerunt minime armatos a fautoribus Hamae differre omnesque legitime adgrediendos esse; fere omnes rochetas Palaestinensium longo ictui aptas deletas esse, sed multas radio breviores destruendas.

Neglecta IsraŽlianorum adgressione, ex Gaza LX missilia in IsraŽlis fines coniecta sunt, quorum aliud tholo ferreo, recentissimo defensionis instrumento, impeditum est quominus caput Telavivum percuteret, aliud in oppido maritimo Ashdod multos homines vulneravit, alia alibi milites atque aedificia damnis affecerunt.

Subito dux Hamae Khaled Mashaal colloquia cum auctoritatibus Aegypti, Turciae et Cataria habuit, ut sibi socios compararet. Regimen IsraŽlianum LXXV milia militum subsidiariorum proficiscendo parata esse iussit invasionis terrestris gratia.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 17/11/2012 20h37



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Post quinas septimanas, cum clausa remanebat, die Lunae denuo aperta est bursa Atheniensis. Statim post initium sessionis pretia negotiationum Graecarum amiserunt 20% valoris (argentariae 30%), postea tamen aliquantulum crescere coeperunt.

Consumptio mundana socolatae acerbae (e faba cacaotica factae) cretura est proximos quinque annos passu 9 centesimarum annuatim, usque valorem 51,7 miliardorum dolariorum (anno 2019) Ė nuntiat Technavio, societas aestimatoria mercatus mundani.
Tres consanguinei Osamae bin Laden mortui sunt in calamitate aeria, cum in Britannia aeroplanum eorum subito in terram collisisset.
Regimen Aegypti nuntiavit finitam esse structionem novi Euripi Pharaonis (Canalis Sueziensis), qui currit iuxta veterem canalem, ante 145 annos structum.

Periti Francogalli percontantur partem alae aeroplani, quae inventa est ante nonnullos dies in mari prope insulam Reunion. Ala putatur fuisse aeroplani Boeing 777 societatis Malaysia Airlines, quod ante septendecim menses super Oceano Indico evanuit.
Jonathan Pollard, speculator Israelianus anno 1987 in USA in vincula sempiterna damnatus, mense Novembri huius anni petere apud iudices poterit, ut carcere dimittatur Ė nuntiavit eius patronus.
Turcia id poscente, Bruxellis conventuri sunt delegati omnium terrarum sociarum NATO, ut de periculo Turciae de parte Civitatis Islamicae (IS) imminenti disputent. Analytici putant Turciam, potius quam auxilia sociorum petere, explanare velle suos incursus aerios in vicina Syria contra IS et Kurdos.


OECONOMIA
INSOLITA
ATHLETICA
RELIGIO
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: