Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 29 mensis Maii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE PONTIFICIA ACADEMIA LATINITATIS

De Pontificia Academia Latinitatis

Saturni die Benedictus XVI motu proprio condidit Pontificiam Academiam Latinitatis ad fovendam diffusionem et cognitionem linguae Latinae; cuius institutionis Praeses nominatus est Ivanus Dionigi Professor et Rector Universitatis Bononiensis, Pisaurensis, docens Litterarum Latinarum, Secretarius Dominus Robertus Spataro qui docet Litteras Christianas Antiquas Graecas apud Universitatem Pontificiam Salesianam. Quo consilio capto satis constat ex litteris Apostolicis motu proprio datis Pontifici cordi esse “ut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore cultus campo”.

Quamquam a Pentecoste Ecclesia omnibus linguis locuta est, tamen Graece ac Latine primi Christiani inter se communicaverunt sermonibus omnibus cognitis. Subverso imperio Romano, lingua Latina perrexit in opera Theologiae, Liturgiae, Patrologiae, in ius Canonicum. Qua re etiam nostra aetate “Latinae linguae cultus et cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriunt”. Cum in cultu hodierno studia humanarum litterarum neglegantur, in nostro orbe non solum scientia et technologia locum habent sed etiam renovatum studium quod exerceatur apud instituta ecclesiastica nec non in nationibus quibus radices Graecae et Romanae desint, immo adtineat ad iuvenes quibus cultus et mores omnino diversi ac nostris sint.

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/11/2012 00h07



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Secundum nuntios UNHCR, in tribus naufragiis modo factis inter Libyam et Italiam meridionalem usque 700 migratores illegales oras Europaeas petentes vitam amiserunt.
Haybatullah Ahunjadeh nominatus est novus dux talibanorum Afganistaniae, qui locum tenebit modo necati aeroplanis automaticis US-Americanorum Akhtar Mohammed Mansur.
Primum in hoc anno pretium petrolei Brent superavit limen 50$ per dolium.

Monsanto, US-Americana gigantea negotiatio biotechnologica, reiecit oblationem aemulatricis Germanae Bayer se ab ea emptum iri 62 milliardis dolariorum.

Ob paucitatem sacchari suspensa est fabricatio Coca-Colae in Venetiola. Porro Venetiolanis praebetur Coca-Cola Light.
Incursu aeroplanorum automaticorum (Anglice dron) necatum verisimiliter esse ducem talibanorum Afganistaniae Akhtar Mohammed Mansur – nuntiavit locutor Pentagonii.
Super Mare Nostrum volans evanuit aeronavis viatoria societatis EgyptAir generis Airbus A320 Lutetia Parisiorum Cairum Magnam petens. Omnes 66 peregrinatores/aeronatuae timentur mortui in calamitate esse.


INSOLITA
SCIENTIAE
POLITICA
OECONOMIA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: