Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 24 mensis Julii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De suffragiis praesidentialibus in Civitatibus Unitis

De suffragiis praesidentialibus in Civitatibus Unitis

Post longum et asperum iter comitiale, Civitatum Unitarum cives hodie suffragium ineunt ut eligant utrum novus Praeses futurus sit iterum Baracus an Mitt Romney competitor qui prope pares ex opinionum explorationibus evadunt; iam pro certo habetur exitum victoriae ex voluntate haud multarum civitatum pendere. Centum viginti miliones saltem putantur ad sedes comitiales ituri esse. Ex eventu suffragiorum, de publico sumptu, de vectigalibus, de tuenda populi salute, de re politica extera adversus imperium oeconomicum Sinense et Persarum armorum atomicorum comparationem, cursum constituetur.

Quamquam opinionum explorationes ostendunt candidatis suffragiorum prope eundem numerum esse, Baracus superior existimatur in nonnullis civitatibus, ut in Ohio, quarum incolae adhuc dubii capiendi consilii videntur: ab his Baracus consequi possit CCLXX plura suffragia quae sibi opus sint ut Praeses eligatur.

Mitt Romney exsistere possit primus Praesidens religionis Mormonianae et omnium ditissimus qui ad summum munus Civitatum Unitarum pervenerit. Baracus Obama primus Praeses nigricolor electus est et iterum optat ut superior adversario discedat. Periculum est ne victor electus suffragiis paulo maioribus petitore non tantae auctoritatis sit ut consilia de re oeconomica et politica sine controversia capiat.

Scripsit Lydia Ariminensis - 06/11/2012 20h56



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Novissimus computus victimarum Monachii esse 9 mortuos, 16 sauciatos. Sclopetator solus erat, post facinus ipse sibi manus intulit.

Saltem 6 homines necati, multi autem vulnerati sunt tromocratis sclopetantibus in emptores ambulantes per pantopolium prope Hortum Olympiacum Monachii.
Condicio extraordinaria trium mensium introducta est in Turcia post coniurationem militarem a regimine praesidis Erdogan expugnata.
Securi armatus 17 annorum puer Afghanus adortus est peregrinatores in tramine locali prope Herbipolim (Wuerzburg) Bavarorum. Tres philotheori Serici graviter vulnerati pro vita in nosocomio pugnant.

Sclopetatione in urbe Baton Rouge civitatis Ludovicianae occisi sunt tres vigiles publici, tres alii sauciati. In fine, biocolytis contigit necare ipsum sclopetatorem, qui antea fuerat miles delectus.
Pars exercitus Turcici frustra conata est regimine civitatis potiri praesidemque Erdogan depellere. In pugnis 60 homines vitam amiserunt. 754 milites-coniuratores apprehensi sunt.
Mortuus est Péter Esterházy, scriptor fabularum Hungarus, notus imprimmis suo opere magno "Harmonia caelestis".


INSOLITA
OECONOMIA
OPINIONES
OECONOMIA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: