|
|
NUNTII
STATUA INVENTARepertum Belgicum
Anno MMXI effigies antiquissima, quae togatum fingebat, ex uilla "Marini Dettina" per fures ablata est; exhinc de simulacro nihil notum auditur. Huius tamen anni initio uigiles Italici, qui ob inquisitionem quandam Bruxellis explorabant, in antiquitatum taberna togati statuae forte nancti sunt: simulacri propter mirum uigiles longius peruestigarunt, ut demum de signo res clareretur. Nonnullum post tempus hoc uere compertum est: simulacrum illud reapse non aliud ac ablatum monumentum est, quod ab illis furatoribus obscura mercatura uenditum est atque Bruxellis in taberna antiquaria erat. Ipsa togati statua, quae saeculo I ante Christum natum sculpta est, nunc Romam mittetur sedesque suas iterum habebit. Mercator ille antiquitatum in uinclis est furesque inuentum iri ominamur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 14/04/2021 15h14
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|