|
|
NUNTII
DEFLAGRATIO PERSICANosocomium deletum est
Apud Persarum caput Teheran deflagratio magna in "Sina Athar" nosocomio euenit: aediles protine ad locum inquisitum peruenerunt atque gasii incendium factum esse praedixerunt. Qui tamen ciues XX in re aduersa perisse existimantur ac de futuris nuntiis nefasta pronosticantur: illi enim in chirurgiae cubiculis aut amputati aut hospites erant inque nosocomii insulis flammis deuorantur. Quorum numerum auctum iri iam pronuntiauerunt, quoi gregi et medici intersunt: XXV nam in nosocomii cubiculis negotia sua agebant et nullo modo eos inuenire licuit. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 02/07/2020 23h44
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|