Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 20 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

VERBA DUCIS

De sermone excusabundo magistri militum

Stonewall.jpg"

Socius consilii vigiliarum urbis Novi Eboraci, dominus James O'Neil, pronuntiavit pridie Nonas Iulias quinquaginta ante annos die tertio ante Kalendas Iulias anno MCMLXIX vigilias urbis iniustitiam genti homolesbicae attulisse. Nunc tempus adesse, dixit, ut veniam ii petant, anniversari quinquagentesimi gratia conturbationum nomine Stonewall, a loco perpotationis quo initium fecerunt. Omnia haec persuaviter narratur et quoque illa eventa principium motus liberationis fuisse. Quid ita? Ego equidem, perpoliti lectores, peto veniam si dicam ita non est! Ad propositum reverti, magna quaestio est. Principium suscepit motus liberationis homolesbicae exeunte saeculo undevicesimo in Germania, suscepit ad fastigium summum in urbe Berolino in specie domini Magni Hirschfeld, decennio MCMXX: ea tempestate pars vero displosionis libertatis, artis, scientiarumque, sicut alium Renascimentum. Male accidit ut huc nemo hoc recordatus est quia natura humana atrox ipsum Renascimentum mirandum sanguine mersit.

Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus - 19/07/2019 15h33



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Reclamationes non desinunt in territorio Sinensi (Hong Kong) quod fuit colonia Anglica usque ad annum MCMXCV. Nunc V milia seditiosorum aŽriportum intercludunt. Seditio exorta est contra legem traditionis, qua punirentur rebelles pro libertate pugnantes. Prope DCC ab ineunti mense Iunio comprehensi sunt.
Praeses Donaldus Trump nuntiavit vectigal decem partium ex centum impositum iri in CCC miliarda mercium a Sina venientium, quod magnum timorem in mercatum nummorum iniecit; utique reputatur in re consilium inesse ut Argentaria Primaria Americae (FED) non mediocriter usuram pecuniae imminuat ad oeconomiam fovendam.
Jihadista Osama Bin Laden, qui terrore suo Boreoamericam summe exterruit, prolem procreauit: Hamza nomen eius. Ille, qui potestatem patris in sodalitate Al Qaeda recipere cupiebat, clam periit: exploratores enim Boreoamericani modo nuntium, singulis omissis, protulere.
"Remigium nauis Britannicae hominum XXIII saluum atque nullo uolnere deprehensum est." Legati Administrationis Persicae hodie nuntium protulere. Vtrum restituentur prompte an non nescitur.
Apud caput Graecum hodie terrae motus: ratione Richteriana in incolas quintam uim perfundit. Nullus periit ciuis, qui magna frequentia domum suam effugit. Multa uastantur.


INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: