Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 20 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NOVA CANCELLARIA?

De electione Austriaca

Bierlein.jpg"

Septimanis superioribus ille Cancellarius Kurz, ut articulis in prioribus scripsimus, propter illicita nonnulla cum Administratione Russica abiurauit, magistratus ac Ministri eius eum secuti sunt, ille potissimum Minister Strache, cuius culpa causa est abiurae, ac ideo solium reliquit, cuius locus uacat. Cancellaria noua Austriaca Brigida Bierlein hodie creatur, ut ad tempus potestatem detineat usque ad noua comitia, quorum dies definitus nescitur sed Nonis circiter Septembribus futurus putatur. Illa praeterea Cancellaria noua honore fruatur ad annum suum exemptum septingesimum: postea lege enim Austriaca cogente honore fungi non poterit; Cancellaria Bierlein praeterea non modo Cancellariam exercebit potestatem, sed etiam temporibus prioribus honore praetoris urbani Tribunalis reipublicae functa est.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 30/05/2019 23h51



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Terrae motus, ui multa empta, ciuitates Iaponicas adeo concussit ut nonnulli undas maritimas ingentes missurum putabant, quod, quamuis metro Richteriano septimo gradu terra se quatit, non euenit. Sinensis quoque terra motum pollentem accepit.
Apud regionem Carnorum horis superioribus terra quatit atque nonnulla ui sysmografos concussit, qui tremorem subscripsere. More Richteriano uis tertia ac dimidia adhibetur: attamen concussiones ualidiores futurae minime putantur,
Lutetiae, coram paucis adstantibus, inter quos sacerdotes, canonici , operarii, in cathedrali Nostra Domina missa celebrata est. Ne area quidem templi ceteris fidelibus patens fuit ut vespertinis precibus interessent.
Mali. Diebus superioribus apud pagum Malensem impetus perfertur atque multi in ipso periere: turba enim armata in incolas displosit scloptetis ac C fere homines interfecit.
Novi Eboraci, in media insula Manhattan ob descensum ad terram male gestum helicopterum in caeliscalpium quinquaginta quattuor tabulata altum procubuit; gubernator periit; incertum est an aliqui vulnerati sint.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: